# Strabo de situ orbis 162.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 162.1 to 162.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/162.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/162.1

sicellam esse: quod & Lactisma uocant urbem Anthenoris & sotiorum eiusque filiorum: quum in Italiam cursum tenuerunt. In Africa quoque credidere nonnulli Gaditanorum Mercatorum fidem sequuti: sicut Artemidorus scriptum reliquit: quoniam aethiopes Mauritaniae accolae in occasum spectantes Lotophagi uocitantu loti cibus carpentes. Gramen ac radicem quandam nullo indigentes potu. Nec facultatem eius propter aqua rum penuriam habentes. Horum natio usque in Cyreneorum loca extenditur. Alii rursus Lotophagi nominantur alteram inhabitantes e regione paruae Syrtis insularum Meningenm. Haud sane mirandum est poetam hoc pacto erro rem Vlyssis fabulose descripsisse: ut multa de Vlyssis rebus memoriae proditis extra columnas in Atlan tico pelago disposuerit. Quae enim ab historicis traduntur non multum absunt. Sic de locis: sic de re liquis ab eo per figmenta enarratis: unde non longe a fide poeticum figmentum erat. Nec siqui hisce credentes historiis: & multimodae uatis ipsius cognitioni Homericam poesin ad cognatas sitiae ac peritiae materias conuerterunt: quemadmodum a Crate malota: & aliis quibusdam factitatum est. Quidam uero adeo ru stice talem aggrediendi operis rationem admiserunt: ut uatem ipsum non solum cuiusdam fossoris aut messoris instar ex omni eius generis scientia extruxerint: uerum etiam eos qui tale negocium attigerint furiis agitatos fuisse censeant, Patrocinum autem castigationemue aut tale aliquit in eorum maledicta conferre: ex iis ausus est nemo qui grammaticam aut mathematicorum acumina tenere profiteatur: quauis eximius. Atquiaduersus mul ta eorum maledicta & pattocinium & erroris emendationem adducere fieri posse mihi uidetur: in ea prae sertim quae Pytheas quosdam sibi credentes frustratus est: quod per locorum occidentalium & aquilonarium ignorationem & Oceani contingit. Caeterum haec impraesentiarum missa faciamus: quae peculiari ser mone prolixius diserenda forent. Graecos autem ad barbaras nationes errabundos pagrasse: hanc causam ha buit quia paruas in portiones dissipati fuerant cum imperia per elationem atque contumacia inuicem minime coale scerent & conspirationem inter se nequaequam haberent. Vnde contra externas inuadentium opes imbellici scin sunt: hoc ue ro pelatos spiritus. Quod quidem inter Hispanos maxime latius extenditur: cum ad uersutum natura ingenium: subdolam quoque mentem adiungerent. Nam inuasores & praedones effecti uitam degebant.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
