# Strabo de situ orbis 162.5-7

Strabo, Strabo de situ orbis, 162.5 to 162.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/162.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/162.5

Ad parua primum au daces: nec dum ingentia aggrediebantur facinora: cum magnas nondum uires aut societates comparassent. Si enim sese mutuo tutari uoluissent: neque Carthaginensibus: neque prius Tyriis plurimam eorum regionem per maiorem potentiam incursantibus destruendi fuisset, occasio. Neque Celtis qui nunc appellantur Celtyberi at quam Berones: neque Piratae Viriastho: neque Sertorio postea: neque si alii plaerique amplificandae potentiae aui ditate ducebantur: & Romanus populus augendae potentiae gratia aduersus Hispanos particulatimque contra singulas ciuitates bellum multos protraxit ad annos: nunc hos nunc illos delens: donec ad annum fere ducentesimum atque amplius uniuersos in potestatem redegerit. Ad institutam igitur orbis enarrationem redeamus. Post ea igitur loca Abdera est & Carthago noua: quam aedifi cauit Asdrubal: is qui Barcae Hannibalis ge nitori successit, Ea sane est cunctarum eo in tractu urbium potentissima: nam & munimine & murorum stru ctura atque pulchritudine & portuum commoditate & lacus amoenitate ornatissima est: nec minus argen ti effossionnibus: de quabus ante diximus. Hic & in propinquis locis frequentissima sunt salsamenta. Hoc etiam amplissimum est Emporium: siue de rebus e mari ad mediterraneam importantis siue ex ipsa regione foras ad omnis exportandis: Haec uero pars maritima Hinc usque ad Iberum in medio quodammum interuallo Sucronem habet fluuium & eius excurium: & eiusdem nomins urbem. Labitur autem e monte: o incumbenti contiguus est dorso: & e Malaca & ex imminentibus Carthagini locis pedestri uadabilis: undique ab Ibero aequam iter distans: paululum a Carthagine atque Ibero disiunctus inter Sucronem & Carthaginem triam massiliensium sunt oppidula haud procul a flumine. Ex iis celeberrimum est Hemeroscopeum.i.diurna specula in extremitate Dianae Ephesiae sacellum habens frequenti religione cultum: quo Sertorius ad res maritimas usus est receptaculo. Nam munitissimum est: ad rem piraticam item percommodum. Nauigantibusque longinquum praestans prospectum.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
