# Strabo de situ orbis 166.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 166.1 to 166.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/166.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/166.1

Caeterum interproeliandum alter pedester certamen init, Nec illis est peculiaris ingens murum multitudo, Vnde pestilentes saepenumero secutis sunt morbis Hoc aduersus Romanos aduenit in Cantabria: ut essent qui accepta mercede: mures uenarentur: & quantitate designata: salutem uix assequerentur. Eos autem tum rerum aliarum: tum uero tritici deprehenderet inopia: ex Aquitania magno cum labore ac difficultate: propter locorum asperitates frumentabantur. Hoc etiam de Cantabrorum diuulgat amentia: quod nonnulli cum in manus hostium uenissent crucibus deinde suffixi laeticiae poena canebat: Huius quidem generis mores agrestis cuiusdam ferocitatis exempla sint. Talia ue ro cum minus ciuilia sint: non tamen beluarum uitam referunt. Quemadmodum apud Cantabros: uiros uxoribus dotes tradere: & filias haeredes designari: a quibus fratres earum uxoribus exhibentur. Hoc quidem cum no admodum ciuile sit: muliebrem quanda habent temperantiam. Hispanu & illud est: ut de more toxitum apponatur quod ex olere: apio consimili conficiunt: nullum afferens dolorem: ut si quod afferatur inuitis: impromptu illud ha beant. Illud etiam eorundem est: ut sese pro iis: quibus concilientur immolent: & pro eis morti se deuoueant: Quidam igitur hac Regionem duas in partes diuisam esse tradunt. Sicut & ipsi diximus. Alii uero unque partitam asserunt. Nec certum in hisce exponi potest: & propter permutationes: & locorum ignobilitas. In notissimis enim partibus & fama celeberrimis: uarietates notitia illustrantur: & agri partitiones: & uocabulorum transformationes & si quod eius generis est. A multis enim diuulgatum est: a Graecis maxinme: qui omnium facundissimi fuere: uerum quaecumque & Barbara: & longinqua & exiguos continentia locos & dissipati sita sunt: de iis commentaria: nec tuta nec admodum multa fuerunt. Adeo ut quorcunque à Graecis remota sunt: ignorationem intendant, Caeterum Latiniquidem Scriptores Graecos ipsos sane imitantur. At uero non multum. Nam quae illi menoriae con mendarunt: a Graecis accepta conuerterunt. Ex seipsis uero non longe suae nationis stadium dilatauetur. Vn de si quae ex illis diminutio defectusque fiat: non multa ab aliis supplementa parantur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
