Latin
166.9 to 166.12
Strabo, Strabo de situ orbis 166.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Duae uero Gymne siae: quae Baleares appellantur: quaes inter Tarraconis &Sucronis maritimam esse sitas contingit. Super hanc conditum est Saguntum. Pityusae longius in bello existentes: magis quam Gymnasiae: declinantur in occasum. E quibus una quidem uocatur Ebusus: urbem eiusdem nominis contines, Circuitus insulae stad, cccc. Latitudo inaequaelis uti etiam longitudo. Prope iacet Insula Ophiusa: longe ac minor deserta. Gymnesiarum una quidam maior duas habent urbes: Pallamam atque Potentiam. Haec ad ortum sita est. Pallama uero ad occasum. Insulae longitu do stadi paulominus. de latitudo, cc. Artemidorus antem longitudinem: latitudinemque duplicauit. Minor autem altera e potentia stad, circiter. lxx. distat. Multo quam altera inferior magnitudine minor est. Virtute uero ea nihilo inferior. Fertiles enim ambae: &portuum bonitate praestantes: licet ostia latentes sub aquis petras frequentes habeant: ut subeuntibus attentiore cura opus sit, Locorum autem uirtus paci deditos efficit incolas: quemadmodum &Ebusi cultores. Quom ant pauci quidam improbi: aduersus maris praedones: conis emo lumenti gratia conspirassent: crimine uniuersis insparso. Metellus cognomento Balearicus: eos inuasit. Qui etiam ciuitates moenibus circunsepsit: eandem ob uirtutem: aliorum insidiis obnoxii: licet studio pacis intem ti: tamen funditores optimi uocitantur: quod ut fama est: ex quo Phoenices Insularum potiti sunt: egregie exer cuerunt. Hi primi mortales laticlauum induisse feruntur. Ad pugnas discicti erumpunt: manu scutum gestantes: &postum iaculum raro ferratae cuspidis hastam. Ternas circum caput fundas: e iuncis compactas gestant quos melancrenas appellant: e quibus funes texuntur. Vnde &philetas in libro interpretationum: Hirta inquit uestis sordida: rarus limbus inuoluitur: &iunceum ornamentum: perinde ac iuncis cir cuncinctis: fundas uero aut iunceas: aut setis contextas: aut neruis gestant: uel longioribus hbenis: uel breuioribus: uel mediocribus ad immotiores iactus uel propinqiores uel medios. A puerilibus hoc pacto ad fundas exercebantu annis: ut alioquin ne pais quidem prueris exhiberetur: nisi funda quicquam prius atringerent. Quo