# Strabo de situ orbis 170.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 170.5 to 170.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/170.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/170.5

Ipsas uero colonnas Herculeas: ad ipsum referre littus, minus profecto par est: minorisque ut censeo rationis, Non enim credibile dixerim huius nominis gloriam a negocia coribus potius: quam principibus atque ductoribus: accepisse primordium: & simul inualuisse memoria: si cut & de indiciis columnis. Cui quidem rationi: alioquin testimonium ipsa affert inscriptio: quae ut ille in quit: non templi aedificationem: sed impensae summam indicat. Etenim Herculis columnas: non Phoenicum impen sae: sed illius magnificentiae monumentum extare. Polybius autem scriptum reliquit quendam Gadibus: in HercuGadium fons lis templo fontem esse: gradibus modicis ad aquam descensum habentem: quae potionibus idonea est. Ei con Herculis traria maris fluctibus obuenire. Quomodo enim illud augetur: hic ipse deficit. Quum uero refluit con fons pletur. Canm autem allegeat: quod spiritus qui e fundo in superticiem: & supernas terrae partes excurrit: dum terra ipsa operitur ab undis: secundum maris accessum: cohibetur ab propriis huiusmodi egressibus. Ad in terra uero reuersus: fontis meatus obdurat: & aquae defectu efficit. Ea uero iterum nudata: directos meatus agens spiritus: fontis uenas liberat usque adeo ut facile & ubertim scateat. Artemidorus huic contradicens, quandam a se causam pont. Silanique opinionem memorans historici: nulla mihi memo ratu digna uidetur afferre, Perinde ac ipse cum Silao prorsus ad haec imperitus. Verum Posidonius men dacem hanc historiam esse asserens: duos in Herculis aede puteos esse ait: Tertium in urbe. Ex iis qui in Herculis Herculis templo sunt: Alterum paruum assidue aquis exhauriri: & eadem hora destitutum aspici. Cumque aqua Putei ri desierint: impleri denuo. Maiorem alterum per diem uniuersum aquantionem exhibere. Aliorum tamen more puteorum diminutum: noctu impleri cum aquatores destiterint. Cum autem in ipso repletionis tempore crebro recursus aquarum simul obueniat: ei esse contrarium maris refluxum: inaniter arbitrati sunt indigenae. Quod igitur historiae fides adhibita fuit: & hic ipse dixit: etiam nos inter admiranda uulgatum accepimus, Puteos quoque tum ante oppidum in hortis: tu interius esse audiuimus. Verum propter aquarum uiti um: cloacas per urbem: aquae fossatilis inundare.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
