# Strabo de situ orbis 170.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 170.9 to 170.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/170.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/170.9

Si tamen & horum quisquam puteorum ullam reciproca tionis suspitionem ostentat: haud sane nouimus. Quod si haec accidant ipsas inter difficilia causas accipi oportet. Nam eo modo: quo Polybius inquit: sese habere uerisimile est. Credibile etiam est: uenarum aliquas fontanarum exterius humectatas lassari: & aquis in obliquum effusionem magis praestare: quam per pristinum alueum in fontem retundere. Humectari autem inundante fluctu necessarium est. Deinde sicut athe nodorus inquit: quod circa aquarum incrementum: aut descrescentiam obuenit inspirationi: aut expirationi perquam simile uidetur. Si aliquae fluentes aquae: per alios quidem meatus effundunt effluxionem: secundum naturam in superficiem: aquarum ora fontis appellamus, Per alios uero meatus: ad maris fundum contrahunt. Illud simul extollentes in inundet. Quando uero ipsa expiratio fiat ut proprium. nunc destituat nunc repetat alueum: cum & illud reuersionem accipiat. Nescio autem quonammodo Posidonius cum Phoenices caeteris in rebus idoneos esse demonstret: hoc loco eorum fatuitatem potius quam acumen damnat. Nam dies ac nox per solis mensuratur ambitum: interdum sub tellure: interdum supra tellu Dies rem apparentis. Oceani uero motum ait syderis subire circuitum. Quendam quidem diurnum: Quer Nox dam menstruum: Quendam annuum: ut lunae contingit. Quo enim tempore ista zodiaci magnitu Oceani acdinem excedit orizontis: mare terram ascendere incipit: sensu teste: quoad in caeli medium consencessio derit, Vbi uero declinare sydus ipsum coeperit: sensim rursus pelagus reuertitur: donec occidentis si gnum Luna exuperat. Deinde tanto eadem in constantia tempore manet: quanto Luna ad ipsum coniungitur occasum: & adhuc tanto magis: quanto sub terram mota: signum ab Orizonte distet, Postea rursus ascendere: quousque sub tellurem in caeli medio sit. Deinde regredi quoad in ortum lu na sit procedens: ac signum distat ab orizonte. Consistere uero usque quo signum supra terram eleuetur: & rursus ascendere. Hanc diurnam quidem esse circuitionem asserit.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
