# Strabo de situ orbis 171.4-7

Strabo, Strabo de situ orbis, 171.4 to 171.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/171.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/171.4

Per id uero tempus: adeo superfusas inundasse aquas: ut eodem in loco milites aquarentur. Ilipa uero a mari stadi decabest. Finitimonsque pelago campos ad stad.xxx. altitudinem: ex inundatione demersos . Ita ut insulae depeshenderuntur: & fundamentorum Herculei templi sublimitas & ipsius aggeris qui ante portum Gadibus procumbit. Qui ab eo mensura quaesitus ut asserit: decem etiam cubitis cooperiri uix possit. Quod siquis factas aliquo in tempore accessiones duplicatas adiecerit: sit magnitudinem inundationis in tam pis manifestissime exhiberet. Hoc communiter accidere traditur per uniuersam circumiacentem. Oceano plagam. At nouum quiddam de Ibero amne, eique peculiare iste commemorat. Siquidem eum inquit nonnullis in locis absque himbribus: absque niuibus inundationibus late spargi: ubi ab Aquilone uenti frequentes ingruant. Cuius rei causam esse asserit lacum per quem elabitur: Cum illo enim lacus aqua: implenti bus uentis extruditur. De arbore quoque Gaddibus existente scriptis prodidit: quae ramos humum usque in curuatos habeat: frondes saepissime mucronis speciem gestantes: quarum ad cubitum longitudo eLatitudo uero digitorum quaettuor. Circa nouam Carthaginem arborem esse: quae de spina corticem emittat: ex quo telae pulcherrimae conficiantur. Huic quidem Gaditanae nos in aegypto: in ipsa ramorum curuatura similem perspeximus. Caeterum fronde dissimilem ac infructuosissimam. Hanc autem fructum ferre dicit. In Cappadocia quoque e spinis collecta texuntur. Arbor autem nulla spinas affert: e quibus cortex extet. Verum humi serpens herba. Gaditanae uero arbori & illud innatum esse traditur, quod uno fracto ramo lac effluit. Quod si radicem abscideris minii humor exudat. De gadibus hactenus. Cassiterides autem in sulae decem numero sunt: inter se propinquae: ad Aquilonem iacentes: in pelagus expositae ab Artabrorum portu. Earum una deserta est. Reliquas habitant homines colore fulco: talares induentes tunicas. Cingula pectoribus gestantes: cum baculis deambulant. Tragicarum perquam similes furiarum. Victus illis ut plurimum ex armentis nomadice.i.titu pastorali. Stagni ac plumbi metalla: idest occultas sub terra uenas habent: pr quibus simul & pellibus tegulas permutant: & sales cum negociatoribus. Nec minus aerea uasa. Hanc ne gociandi uiam soli antea phoenices e Gadibus missi aggrediebantur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
