Latin
171.8 to 171.9
Strabo, Strabo de situ orbis 171.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Cum interim cursum istum cunctos mor tales ipsi celarent. At enim Romani ut Emptoria illa noscitarent: quendam consectari sunt nauclerum: qui per inuidiam sponte limosos in locos illisa naui: eandem in cladem sectatores inducens: ab naufragio euasit incolumis. Quo expacto amissi oneris precium publice restitutum accepit. Romani tamen facientes crebro periculum: cursum illum nauigatione frequenti perdidicere. Postea uero quam P. Crassus aduersus eos transmittens metalla: paruae altitudinis effossa cognouit: &mortales ipsos pacis studio: maritimis omni no deditos actionibus: hanc optantibus industriam amperuit: licet amplius hoc ipsum mare sit: quam quod in ter Britanniam interiacet insulam. De Hispania quidem: &de adiacentibus insulis hactenus.