# Strabo de situ orbis 171.8-9

Strabo, Strabo de situ orbis, 171.8 to 171.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/171.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/171.8

Cum interim cursum istum cunctos mor tales ipsi celarent. At enim Romani ut Emptoria illa noscitarent: quendam consectari sunt nauclerum: qui per inuidiam sponte limosos in locos illisa naui: eandem in cladem sectatores inducens: ab naufragio euasit incolumis. Quo expacto amissi oneris precium publice restitutum accepit. Romani tamen facientes crebro periculum: cursum illum nauigatione frequenti perdidicere. Postea uero quam P. Crassus aduersus eos transmittens metalla: paruae altitudinis effossa cognouit: & mortales ipsos pacis studio: maritimis omni no deditos actionibus: hanc optantibus industriam amperuit: licet amplius hoc ipsum mare sit: quam quod in ter Britanniam interiacet insulam. De Hispania quidem: & de adiacentibus insulis hactenus.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
