Latin
172.5 to 172.8
Strabo, Strabo de situ orbis 172.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Dili gentia uero caeteris concedenda. Haec igitur plaga: omni ex parte fluuiis spargitur. Cum alii ex alpibus: alii ex Cemmeno: &Pyrenae deferantur. Nonnulli etiam in Oceanum: Aliqui in nostrum pelagus erumpant, Loca uero per quae diffluunt: ut plurimum campestria sunt: tumulisque praedita: fluentisque nauigabilibus commo da. Sic autem naturae bonitatae: inuicem sese amnes habent: ut ab utroque in utrunquam mare facile sarcinae de portentur: pusillo terraestris itineris spatio: cum plurimum per amnes: aut aduerios subuehantur: aut secun dos deuehantur: Eam ad rem nonnihil excellit Rhodanus. Nam multis ex locis aquae in illum confluunt: uelu ti dictum est. Isque neno adiungitur mari: quod externo melius est: felicissimos quoque peragros huius regic nis diffluens. Narbonensis enim ora: eosdem quos &Italia fructus producit. Quod si proficiscaris ad arctos: montemque Cemmenum: oliueta ficique deficiunt. Alia uero procreantur. Viterius uero progrediens: non fa cile uitem: uuas ad maturitatem conficere perspicies. Alia uniuersa frumenta: milium: glandem: ubertim gignit. &omnis generis pecora. Nulla ipsius pars inculta iacet: excepto dumtaxat si od paludes: ac siluae coli proh beant. Atqui longe magis hominum frequentia: quam cura incolitur: aut diligentia. Et enim mulieres quidem foecum ditate: &educandi studio optime. Viri autem bellorum magis: quam agricolendi studiosi. Hac aute aetate ter rarum cultionem: depositis armis coguntur amplecti. Ista quide de tota exteriore Gallia: communia dicimus. De quae drifaria uero sic facta diuiosione: singulas repetentes partes: in figurae modum disseramus: &de Nar bonensi prino. Huius forma distantibus quodammodo inter se ad Pyrenem lineis: ab occasu describitur. Ab se ptentrione autem ad Cemmenum. Ex reliquis: autem aliam sane ad Austrum mare conficit, quod inter Pyrenem. Mas siliamque iacet. Ab oriente uero partim. Alpes &interuallum: quod inter alpes per rectam intercipitur: &radi ces Cemmeni: ad Rhodanum usque pertinentes. A quibus ad praedictam Alpium recta: directus efficitur angulus. Ad Australe autem latus: ad dictam figuram deinceps maritima iacet: quam tenent Massilienses: &Sallyi usqu in Ligures. Italiam uersus: &flumen Varum.