# Strabo de situ orbis 175.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 175.1 to 175.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/175.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/175.1

auspicarentur. Igitur Ephesum appulsos percontari: quonammodo ex dea imperatum assequerentur. Por ro Aristarchae matronae admodum honoratae: deam in somnis astitisse impantem ut accepto quodam a sacris simulacra: una cum Phocensibus nauigationem Aristarcha subiret. Eo autem confecto: ut primum Colo nia cursum expleuit: & Phanum edificatum esse: & Aristarcham eximia ueneratione habitam: templique sacer dotem designata. Subinde in ciuitatibus per colonias deductis: deam hanc ubique honorem in primis assequu tam: Et eundem diuinae statuae ordinam: & reliquam eodem ritu seruari: quae in ipsa Metropoli consueuere. Cae terum Massilienses rem urbanam per Optimates: & Aristocratiam regentes: omnes legum equitate superant: consilium. do ex uiris instituentes: qui quo ad uita supersit: id honoris genus habet. Quos Timitos.i.honorificos appellant Quindecim uero senatus sunt principes: quibus quae ad manus prompta obueniunt: moderari at regere datum est. Rursum ex hisce quindecim: tres sunt praesides: quibus plurimum potestatis attribuitur. Ve rum ex his nemo Timitus creatur: qui liberos non habet. Neue de ciuium sanguine: tertiam per generationem or tus sit. Eorum leges lonico de more: sunt publice propositae. Ipsorum ager oliuetis ac uinetis natura cultus: ferendis autem frumentis: ob asperitatem sane tenuior ac sterilis: Eaproperter mari magis quam telluri fidu ciam habentes: nauigationem pro eorum ingenio delegerunt. Possmodum tamen uirorum fortitudine ualentes quosdam uicinorum campos occuparunt: eodem sane robore quo & urbes condiderunt: nonnullas inter Hispanos: quibus & Dianae ephesiae sacra: more patrio tradiderunt: ut graecanicis ritibus immolarent. Amnis Rhodani cursus non parum commoditatis Barbaris affert accolis. Est & Taurentium: & Olbia: & Antipolis: & Nicea: ad Salliorum gentem partinens: & ad Ligures alpium incolas. lis adsunt naualia: & armamenta ria. Superiori uero tpare: magna nauium facultas & armorum. Instrumenta quoque tum ad nauigandi usum: tum obsidendis urbibus idonea. Quibus & aduersus Barbaros obsistere ualuerunt: & Romani populi ami citiam conciliarunt. Qui cum illis permultum utiles existerent: magnum ex ipsis susceperunt incrementum. Sextius potissimum redactis in potestatem Sallyis: non longe a Massilia: sui nomins edificauit oppidum. Suaeque appellationis aquas dixit calidas: quarum partem in frigidas permutatam esse ferunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
