# Strabo de situ orbis 176.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 176.5 to 176.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/176.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/176.5

Verum cum poeta reliqua fatorum lege da ta esse dixerit: de rei causa indagantem: lamentari non permitti. Nam in ipsis de prouidentia & fato sermonibus talia rerum humanarum: & natura factarum permulta comperies, ut de ipsis dicere liceat: hoc quam illud: longe praestantius factum est. Sicut hymbribus abudare Aegyptum. Sed terram ethiopiam non irrigare. Parim quoque du in Spartam nauigat: adisse naufragium. Verum cum Helenam rapuisset: uiolati iuris non luisse supplicia: cu tantam Graecorum & Barbarorum cladem ediderit: quod in louem rettulit Euripides: Pater inquit luppiter Troia nis quidem mala: Graecie uero cladem inferi cupiens: haec sane decreuit. De Rhodani fluminis ostiis Polybi us Timaeum increpat. Eum non quimque sed duo habere dicens ostia. Artemidorus autem tria inquit. Timaeus uero postea obtusa cernens ostia accedente: & accumulato limo: ingressuque difficiles: nouam incidit fos sam: qua maximam amnis partem excipiens. Massiliensibus uictoriam attribuit: eo ex bello: quod aduersus Ambrones & Toygenos gerebatur. Ex quo immensas opes compararunt: dum abeuntibus & redeuntibus per fluuium: uectigalia exigunt. Nunc temen intrandi manet importunitas: propter fluminis impetu: aggeratumque li mum: & locorum humilitatem. Vnde ne propinquantes quidem latentem sub aqua terram despiciant. Quamobre Massilienses: ut quauis ratione locum hospitalem efficerent: pro signis turres altas aedificauerunt, Itaque & ibidem Dianae ephensiae templum condiderunt: sumpto locoque fluminis ostia efficiunt Insulam. Supra Rhodani uero eruptiones: lacus maris iacet. Lacu autem ostium appellant. Ostrea sane continet innumerabilia quod dem: & alioquin aspectu pulchra hunc plerique ostiis annumerant Rhodani praesertimque ii qui illum se ptem constare ostiis asserunt. Neque hoc neque illud recte dicentes, Mons namque medius est: qui ab amne lacum arceat. A Pyrene igitur iuxta Massiliam: maritima regio talis: & tanta quaedam est. Alia uero ad Varum fluuium Liguresque uicinas urbes Massiliensium habet Turoentium: & Olbiam: & Antipolin: & Niceam & nauale Caesaris Augusti: quod forum Iulii uocant. Hoc autem inter Olbiam & Antipolin constructum est: distans a Massilia stad. vi, milibus. Caeterum uarus Antipolis & Niceae medius est. Hinc quidem.xx. stadue.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
