# Strabo de situ orbis 176.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 176.9 to 176.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/176.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/176.9

Inde uero. lx. distans. Adeo ut Nicea: secundum huius temporis terminum designatum ad Italiam pertineat: licet in mal siliensium iure sit. Massilienses enim haec aduersus: instantes Barbaros: aedificarunt oppida: liberum esse marr cupientes: cum in eorum potestare, prouintia foret: quae ualida & montana est. Qua quidem Missiliam spectat la titudinem campestrium locorum mediocrem reliquit: uersus orientem uero euntibus praeruptam omnino ad mare uiam: uixque permeabilem habet. Prima quidem Sallves occupant: ultima uero Italiae coniuncti Ligures: de quibus deinceps habendus est sermo. Impraesentia autem tantum adiiciam: quod cum Antipolis in Narbonensibus iacet partibus: & Nicea in Italicis. Nicea quidem in Massiliensium iure permanet. Et prouin ciae nimitum existit. Antipolis uero inter Italicas annumeratur: cum Massiliensibus iudicio contendens: ab eorum mandatis libera facta est: hisce locorum angustis: cum Massiliensibus inchoatis. Insulae Stoechades in cumbunt. Tres quidem digna satis amplitudine. Sed duae peresiguae eas exercent Massilienses ope rustico. Quo in loco & impositum antiquitus praesidium contra pyratarum impetum habebant: ob egregiam portum facultatem. Post Stoechades Planasia: & Lero sunt: colonias habentes. In Lerone Phanum est

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
