# Strabo de situ orbis 179.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 179.1 to 179.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/179.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/179.1

Leronis. Eregione Antipolis haec ipsa iacet, sunt & aliae pexiles insulae: haud memoratu dignae: par tim ante Massiliam: partim ad reliquum iam dictum littus. Portus unus ad nauium statione: magnitudinis eximiae. Mediocres uero reliqui ex iis unus est: quem a Liguribus Oxybiis: Oxybium cognomento nuncupant. Haec quidem de maritima regione, supra uero loca ipsa talem habent destriptionem: & ad circuniacentis montes: & ad flumina praecipue Rhodanum.Is enim amplissimus compluribusque intro fluenti bus auctus aquis: longissimam aduerso flumine nauigationem habet. De his igitur deinceps disserendum est. A Massilia itaque initio capto: & ducto per medium agrum inter alpes & Rhodanum cursu: usque Druentiam amnam: per stadia quingenta sallyes incolunt. Vbi nauigio traieceris ad oppidum Caballionem tota deinceps regio. Quorum est usque ad Isarias & rhodami coitiones: hoc in loco Cemmenus rhodamo appli catur. Hucusque a Druentia longitudo stad quingentorum est. His in locis & campestria & montana super ne Sallyes habitant. Super Quaros: Vocontii: & i ricorii: & Iconii: & Medylli: mansiones habent. At iter Oruentiam & Isarem: alii quauinque fluunt amnes ex alpibus in rhodanum. Duo quidem Quarorum & Varorum oppida circumfluunt: communibus in Rhodanum cursibus irrumpentes, Tertius uero Sulgas: ad urbem undalum Rhodano commiscetur: ubi Cn. Enobardus ingenti proelio: complura Gallorum milia uertit in fugam Sunt medio in spatio urbes Auenio: Arausio: & Aeria. Quae sic appellata est: teste Artemidoro: qa in sublimi sit aedificata cacumine. Reliquam tota est planicies: fertileque ministrat pabulum. Transitus uero Aeriae ad Durionem: nemorosas locorum habet angustias. Quo in loco Isas & Rhodanus ad Cemmenum montem confluunt: ubi. Qu. Fabius maximus Aemilianus. xxx. uix militum milibus: ducenta Gallorum milia ad internitionem dedit. Et de lapide candido ibidem Tropheum erexit. Ac templa duo: Marti quidem unum: Herculi uero alterum. Ab Isare uero ad Allobrogum Merropolin: Viennam: Rhodano adiacentem stad sunt, cccatque. xx. Prope Viennam situm supra est Lugdunum: ex quo Arar una: Rhodanusque miscentur. Ad ipsum autem pedestri per Allobroges itinere stad sunt circiter, cc. Caeterum sursum nauigantibus: pau lo plura sunt. Allobroges quidem superioribus annis militandi stodio: multis mortalium milibus tenehantur. Hic autem aetate: Reirusticae dediti: campos & alpinas ualles arant.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
