Latin
179.5 to 179.8
Strabo, Strabo de situ orbis 179.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Reliqui sane uicati aetatem agunt Clarissimi uero Viennam: prius quidem uicum habitantes: Gentis tamen Metropolin appellatam: in ciuitatis formam ippararunt. Sita est ad Rhodanum: qui super Alpes tantus tamque impetuosus fertur: ut per magnum egressus locum: ad multa stadia: manifestum ostendat cursum. Ad planos deinde Allobrogum: &Engosiauorum descendens agros: penes Lugdunensem Engosiauorum urbem: Ararim influit. Vera Arar quidem ex Al pibus labitur. Sequanos &Eduos &Lincasios discernens: &Dubi postmodum: slumens. lisdem e montibus nauigabilem delatum: uictorque nomine factus: ex ambobusque Arar effectus: Rhodano commiscetur. Rursus autem superans Rhodanus Viennam defertur. Tribus his fluuiis euenit ut initio in Aquilonem: de hinc in occidentem deferantur. Iamque in unum tandem amnem confluens: in Austrum iterum curuatus excurrit: quoad erumpat: aliis acceptis fluminibus. Et hinc reliquum in mare cursum perficit Ipsa igitur inter al pes &Rhodanum talis est regio. Viteriores fluuii partes uolce: ques Arecc miscons appelant maximum in colunt spatium: quorum portus &nauium recepertaculum Narbo dicitur. Istius siquidem &reliqui Galliae diceretur cum per tam multos annos tanto excellat Emporio. Volce igitur uicini sunt Rhodano: contra Sallyes: in altera manentes ulteriore ripa: simul &Cataros. Obtinet autem Catarorum nomen. Sic enim cunctos eius loci incolas appellant Barbaros. Qui tamen nequaquam amplius Barbari sunt. Sed ut plurimum in ro manorum ritum transmutantur: lingua &uiuendi consuetudine, Plerique etiam rerum publicarum institutione, Aliae etiam circum Arecomiscos adiacent gentes: parue sane atque ignobiles: usque in Pyrenaeum montem Arecomiscorum uero Metropolis Nemausus extat. Alienigena ondem plebe: &menrcate rum numero: longe Narbone in ferior, Caeterum regendae ciuitatis forma superior. Quattuor enim &uiginti eiusdem nationis uicos habet subditos: uirorum fortitudine excellentissimis. Illi tributa conferentes: &Latii ius habentes. Adeo ut qui Aedilitatis: Ouesturaeque dignitatem assecuti sunt romani: nemausi adsint. Quamobrem huic nationi nullum cum uenientibus e Rona praetoribus: negocium est. Situm autem hoc oppidum est in uia: quam Hispania itur in Italiam. Per aestatem quidem ad permeandum facili. Cae terum hyberno tempore: ac uerno coenosa: fluminibusque demersa.