# Strabo de situ orbis 180.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 180.1 to 180.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/180.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/180.1

Quem Prau sum quidam appellant. At enim neque Prausos ipsos: quaes terras prius habitarint dicetur possumus. Ipsos quoqu Tectosages in expeditionis societatem: contra Delphos uenisse memorant. Thesauros etiam penes illos ab Impatore Ro. Scipione: repartos in urbe Tolossa: deprehensos ex eis esse pecuniis: partem memoriae tra ditur. Homines autem ipsos: & ex domesticis fortunis adiecisse: quibus consecratis deum propitium sibi concilia rent: eas autem quia Scipio attigisse ausus fuerat: tot aduersis casibus eiectum e patria: uitam subuertisse creditum: pinde ac sacrilegio contaminatum & turpiter interiisse: & in bonorum successionem relictos filios. inter scortra obscoene ea abligurisse: & turpiter interiisse: sicuti testis est Timagenes. Quae a Posidonio tradita sunt: uerisimiliora dixerim Repertas Tolosse pecunias circiter. xv.milium talentum fuisse. E qui bus partem in secretis templi sedibus depositam. Partem in consecratis lacubus: nullos apparatus haben tem. Sed aurum atque argentu inelaboratum. Templum autem Delphicum iam per id tempus exinanitum fuisse: tali bus ornamentis a Phocensibus ante spoliatum. Quo tempore sacrum commissum est bellum. Quod siquid relictum fuerat: per multos dispartitum extitisse. Nec in columes domum remeasse credideri: tam misera biliter digressos: Postquae e Delphis discessere: & in diuersa dispersos: & seditione discordes abiisse, Cae terum & hoc ipso & aliis permultis ita asserentibus: cum regio late auro exuberet: & homines superstitiosi te nuem uitam agant: e Gallia passim thesauros habuit. Maxime uero lacus ipsi tutos a praedonibus lo cos exhibebat: ad quos auri & argenti pondera dimiserant. Igitur Romani locorum potiti: lacus publice uenum dederant. Plerique dehinc emptores fabrefactas ex argento molas inuenerunt. Erat aut Tolosse magnae sanctitatis templum: quod finitimi eximia admodum ueneratione colebant. Quam obrem offerentibus plurimis: Preciosis muneribus abundabat: & attingere ea audente nullo Sita uero Tolos sa est ad angustissimum terrae limitem: hoc est Isthmum: qui a Narbonensi mari submouet oceanum tribus stad millibus minorem: Posidonio teste. Rursum prae omnibus annotatu dignum est: quod etia in suprioribus diximus: regionis confessionem ad fluuios & mare exterius: similiter & interius, Insistens enim aliquis non minimam hanc partem inueniret uirtutis locorum.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
