# Strabo de situ orbis 184.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 184.1 to 184.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.1

A Lugduno atem usque ad Sequanam: spacium est mille staduam. Ab ingressu Rhodani uero usque lugdunu. minus quam bis tantum inte rest. Eluetios magnam auri uim possidere traditur. Qui cum cimbrorum opes cernant: nihilominus ad la trocinandum studia conuerterunt, E quibus cum tres nationes existerent, duae per militiam deletae sunt. E reliquis tamen locis: quanta prognatorum fuerit multitudo: bellum aduersus diuum Caesarem gestum maxime de clarauit. In quo circiter hoinum, ecco.milia interierunt. Reliquos ad milia, viii. saluos emisit: ne Ger manis finitimis desertum agrum sineret, Post Eluetios sequani, & mediomatrici: Rhenum incolunt: In qui bus Tribocchi natione germani: relicto natali solo: Rhenoque traiecto sedes posuerunt. In sequanis uerc mons est Oeurassus eluetios sequanosque discernens, super eluetios & sequanos: & edui: & Lingones: in occasum uergentes. habitant. Super mediomatricos Leuci: & quaedam Lingonum portio. Inter Ligerin & Sequanam fluu um trans Rhodanum. atque Ararin gentes ad septentrionem adiacent Allobrogibus & Lugduni incolis uici ni. Horum illustrissimi sunt Aruerni & Carnuti. Per utrosque delatus Liger amnis: in Oceanum effluit: A galliae fluminibus: ad Insulam britanniam uicenum: ac tercentum stadiorum, Nam qui per maris reflexum a uespera re funduntur: postridie octauam ad horam ad insulam applicant. Post Mediomatricons autem atque Tribochos. Triusgri Rheno adiacent: apud quos Romani Imperatores contra Germanos belligerantes: hac tempestati pontem aedificant. Loca haec tras Rhenum incolebant Vibii: quos ad interiotem theni ripam traduxit Agrip pa: nec inuitos quidem Contigui Triusgris sunt Neruii: & hi quoque natio germanica Nouissimi ad utranqu fluminis ripam habitant Menapii: his per paludes: & nemora domus sunt. Non procerae quidem materiae: sec densae & dumosae. Secundum istos Sugambri Germani consistunt. Huic fluuiatili regioni toti supereminent Germani alteri: quos Sueuos appellant: quai potentia & hominum frequentia: reliquos antecellunt. A quibus cie cti in interiorem nunc Rheni partem confugerunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
