# Strabo de situ orbis 184.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 184.5 to 184.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.5

Alii quoque per alia loca: potentatu ualentes manent: bellorum incendia excipientes: semper cum primi in perniciem tracti sint. Ex treuiris autem & Neruiis: senones: & Rheni sua in occasum habent domicilia. Insuper & Atrebati: & Leburones. Caeterum Menapiis ad mare pro ximi sunt Morini & Belloaci: & Ambiani: & suesiones. & Caleti: usque ad sequanae amnis exitum. Mori norum ager: & atrebatorum: & leburonum: & Menapiorum est perquam similis, sisua enim est sane procerarum arbo rum: permagna quidem uerum haud magnitudine tanta: quantam rerum scriptores tradidere: stapi milibus quaeternis Eam uero Arduennam uocitat. At cotra bellorum impetus: spinosos dumorum ramos inuicem texentes: irru ptiones occludunt: nonnullis in locis etiam uallos defigentes: in interiora sese ipsi excipiunt: profunda passim inhabitantes nemora: per paludes quaesdam paruas tenent inulas. Abundantibus itaque hymbribus: tutissima ha beant receptacula. Arescentibus uero locis inditionem facile redigebantur. Caeterum his amnis omnes intra Rhe num incolentes per pacis ocium Ronano obediunt Imperio, Circa Sequaenam fluuium sunt & Paresii: qui in ipsi fluuio Insulam habent: urbemnque Lucotociam: & Meldi: & Lexouii: Oceanmo uicini. Super omnis autem eius tractus inco las: Rheni dignitate praecellunt. Ipsorum Metropolis Duricortora: frequentissima habent ciuitatem: Ronanos accipientes ductores. Post iam dictos populos: reliquam belgarum est natio ad Oceamum. E quibus Veneti sunt: qui aduersus Caesarem nauali certam ie contenderunt, li enim emporio freti: prati erant Caesaris cursum in Bri tanniam interrumpere: quos haud difficulter superauit: non utique rostratis usis nauibus. Eorum namque naues lignorum crassitudie erant confectae. Sed uentorum impetu in se delatas Ronani milites excipiebant: falcatis hanstis Carbasa diuellentes. Obuentorum enim uiolentiam: ex alutis consuta erant. Pro rudentibus quoque ca thenas intenderant. Lata uero faciunt tabulata. Proras pupesque celsas e querna materia. Cuius abun dans illis est copia. Id autem perper maris aestuaria. Quocirca tabularum iuncturas strictim non conserunt. Sec rarius hiantes dimittunt: quas idem Algis constipat: ne ligna caloribus interremulcandum aperiantur. Sunt in Algae natura humidiores Ouercus autem arida: omni carens pinguedine. Hos ego Venetos esse opinor: a quibus ueneti sinum colentes Adriaticum: in coloniam deducti sunt. Reliquen.fere omnes in Italia Galli: transalpina Gallia commigrarunt: sicuti Boii & Senones. Verum propter nominis similitudinem.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
