Latin
184.9 to 184.11
Strabo, Strabo de situ orbis 184.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Paphlagonas esse dictant. Haec autem non affirmauerim. De huius enim generis rebus ipsa satis est coniectura. Sismii inde sunt: quos Pytheas Timios nominat. Hi procumbens admodum in Oceanum promontorium habi tant. Non tantum tamen: quantum: &ille &illius sequuti fidem tradidere. Quae locum autem inter Sequanam &Ligerin gentes tenent: eae partim Sequanis: partim Aruernis propinquae sunt. Vniuersa uero natio: quam haec aetas Gallicam: uel Gallaticam nominat: martis studio: &animorum ardet impetu: conscerendae pugnae alacritate impigra. Alioquin simples: &nulla morum malignitate degens. Ea propter si quae eos irritet: adunati pugnas pariter ineunt. Aperti quidem: nihilque praemeditati. Vnde contra se mi litare uolentibus: mansueti atque tractabiles fiunt. Nam quo in tempore: &quo in loco: quaque ex oc casione: quispiam illos lacessierit: eos in discrimen paratos habuit: praeter uim &audaciam: nullum ad proelia ferentes adiumentum. At enim persuasione adducti: utilitati facile cedunt: unde ad studia &discipsinas animos applicant. Ex corporum autem magnitudie: ipsa uis inest. Ex gentium uero multitudine: in unum ex facili frequentes conueniunt: simplicitate atque rigore attracti: propiquis maxime condolentes: quos per iniuriam uiolatos uiderint. Hoc uero tempore cuncti pacem agitant subi iecti &ad Romanorum edicta uiuentes: a quibus in potestatem redacti sunt, Caeterum antiquis ex tem