# Strabo de situ orbis 184.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 184.9 to 184.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.9

Paphlagonas esse dictant. Haec autem non affirmauerim. De huius enim generis rebus ipsa satis est coniectura. Sismii inde sunt: quos Pytheas Timios nominat. Hi procumbens admodum in Oceanum promontorium habi tant. Non tantum tamen: quantum: & ille & illius sequuti fidem tradidere. Quae locum autem inter Sequanam & Ligerin gentes tenent: eae partim Sequanis: partim Aruernis propinquae sunt. Vniuersa uero natio: quam haec aetas Gallicam: uel Gallaticam nominat: martis studio: & animorum ardet impetu: conscerendae pugnae alacritate impigra. Alioquin simples: & nulla morum malignitate degens. Ea propter si quae eos irritet: adunati pugnas pariter ineunt. Aperti quidem: nihilque praemeditati. Vnde contra se mi litare uolentibus: mansueti atque tractabiles fiunt. Nam quo in tempore: & quo in loco: quaque ex oc casione: quispiam illos lacessierit: eos in discrimen paratos habuit: praeter uim & audaciam: nullum ad proelia ferentes adiumentum. At enim persuasione adducti: utilitati facile cedunt: unde ad studia & discipsinas animos applicant. Ex corporum autem magnitudie: ipsa uis inest. Ex gentium uero multitudine: in unum ex facili frequentes conueniunt: simplicitate atque rigore attracti: propiquis maxime condolentes: quos per iniuriam uiolatos uiderint. Hoc uero tempore cuncti pacem agitant subi iecti & ad Romanorum edicta uiuentes: a quibus in potestatem redacti sunt, Caeterum antiquis ex tem

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
