# Strabo de situ orbis 187.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 187.5 to 187.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/187.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/187.5

Hanc etiam in aetatem uulgo humi cubant. Cenitantes in stramentis assident. Plurima cum lacte illis aesca: Carnibusque multifa riam: praesertim suillis: & recentibus & salitis. Sues autem in agris uersantur: & proceritate & robore & celeritate praestantes. Adeo ut insueto cuipiam accedenti: non minus quam luporum perinculum ingruat. Domici lia & pluteis & cratibus: ad testudinem habent: Et quidem permagna: multis impositis lacunaribus. Tan copiosi illis: & ouium & porcorum greges sunt, ut hinc & sagorum & salsamentorum abundantia: non solum Romae: sed etiam pluribus Italiae partibus suppeditetur. Plurimas ciuitatum primores gubernant: ducem unum primis temporibus: ad annum diligentes. Sicut & in bello: unus a multitudine designabatur Imperator. Nunc uero utplurimum Romanorum edictis parent. Illud in eorum conciliis peculiare obuenit. Siquis alio concionante: uel tumultuetur: uel obstrepat: minister stricto occurit ense: & minitabundus silentium imperat. Qui si non desierit: secundo ac tertio idem factitat. Denique tantum abscindit e Sagulo: ut quod residuum est: reddatur inutile. Aliis quoque permultis est commune Barbaris: ut uirorum ac mulierum: contraria nostris permutent opera. Apud omnes tres passim nationes: eximio in honore sunt Bardi: Vaties: Drui dae Bardi quidem laudationibus rebusque poeticis student. Vaties atem sacrificiorum naturaliumque causarum curae dediti. Druidae praeter causarum naturalium studia: muralem disciplinam exercent. Iustissimi autem omnium opinione: cum sint priuata & publica iudicia eorum fidei mandantur: adeo ut rem etiam bellicam antea iu dicarent. Ita ut Martem collaturi: illis iubentibus desisterent. Capitis quoque iudicia horum sententiae o mittebantur. Cumque horum est abundantia: & agri felicitatem fore existimant. Immortales animas & mundu: & hi & alii esse asserunt. Ignem & aquam aliquando superaturos: Simplicitati atque animositati: multum in esse imprudentiae simul: & superbiae & ornamentorum studium. Et enim aurea illis sunt gestamina. Collo quidem torques: Manibus ant & lacertis: Armillae dignitatis honores: tinctas gestant uestes: & auro pictas. Qua ex leuitate uictures quidem: intolerabiles sunt. Victi atem stupidi uidentur. Amentiae quoque Bar barici mores adsunt. Et quod Borealibus plurimum gentibus accidit: suaptae nationis ignoratio. E prae lio decedentes ceruicibus equorum hostium capita suspendunt. Eaque domum delata: ut sint spectaculo uestibus affigunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
