# Strabo de situ orbis 188.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 188.5 to 188.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/188.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/188.5

Intendentibus atm iam tenebris ascendens: postridie eius diei: horam circiter quartam: applicuit stad.ccoac.xxicutsum conficiens. Frumenta uero deprehendit per rura. Maxima plane pars insulae campis constat & arbustis. Sunt eriam nonnulli per agrum tumuli, Tellus frugifera: pecore abundans: auro: argento: & ferro. Haec ex ipsa efferuntur Insula, Pelles quoque atque mancipia. Canes etiam ad uenandum aptissimi. Galli his quidem indigenis ad belligerandum plurimum utuntur. Virorum quidem statuta: supra Gallos proceta, Sed non adeo flauente coma. Corpora uero laxiora. Quod autem proceritatis inditium est. Vidimus nos Romae puberes longissimi corporis in digenis semipede celsiores: lingua balbutientes. In caeteris non pulchris admodum sineamentis in consisten do. Moribusque partim Gallis similes: partim simpliciores magisque Barbaris. Quidam igitur Lactis abundam tes conficiendi casci: per imperitiam prorsus sunt ignari, Colendonem hortorum & ruris operum imperiti. Potentatus habent inter se. Et instar Gallorum quorundam in gerendis belsis immanes ut plurimum. Eorum urbes sunt ne mora, Latissimos enim Cyrcos: deiectis obstruunt arboribus. Vbi constructis Vnguriis: & ipsi pariter & armenta stabulantur. Nec multum quidem ad tapaes. Hymbriferum aerem magis quam niualem esse constat. Per serenita tes autem nebula late obtinet: Adeo ut die tota: tribus tantium aut quaetruor horis circa meridiem ipsum Solem aspiciant. Hoc idem morinis & Massipiis: eorumque finitimis contingit. Diuum Caesarem bis in Britanniam transisse constat. Vnde re nulla quidem magnifice gesta: euestigio reuenit. Nec longius introgressus Insu lam: cum inter Barbaros in Gallia millitesque suos ortae seditiones essent. Accessit etiam magna classis a missio: uehementibus aquaerum inundationibus: & decrementis rotunda Luna. Duabus atem uictoriis contra Britannos re benegesta: cum duos tantum militum ordines traiecisset: acceptis: obsidibus: magnum seruorum nu merum: ingentemque praedam reportauit. Hoc tamen tpre: quidam eius loci principes legationibus & obseruantiis: Augusti Caesaris amiciciam comparantes: In capitolio dona deis obrulerunt: & uniuersam fere Insulam Ro manis propriam: familiaremque instruxerunt, Vectigalia grauia tolerant: siue hinc res in Galliam importent: siue illinc exportent. Haecant sunt eburnea uasa: fortices: monilia. Et ex electro: & uitrea supellex. Et alia huius generis mercimonia. Adeo ut ad Insulae custodiam: nullo iam opus sit praesidio.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
