# Strabo de situ orbis 191.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 191.1 to 191.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/191.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/191.1

notissimas: constat. Plurimam, (ut superius diximus) mentitus est. Itaque & de remotioribus magis me titus apparet. Vetuntamen iis, quae ad coeli rationem: & Mathematicam speculationem attinent satis commode usus uidetur. De rebus potissimum frigidae zonae propinquis: de fructibus. deque animalibus mansuetis, par tim omnimodam sterilitatem: partim raritatem exponens. Milio reliquisque caulibus: & fructibus: atque radicibus ali apud aliquos frumenta nasci. Melque produci. & hinc potu sumere. Triticum autem quia soles puros non habent: intra laxas domos: congestis eo spicis triturare. Areas cum sole careant: & pluuiae inundent: reddi prorsus inutiles. Postquae de Transalpina Gallia: deque tenentibus eam regionem gentibus: scriptum est: de ipsis iam Alpibus: Deque earum habitatoribus: deinde de uniuersa dicendum est Italia. Eundem igitur in describendo seruant ordinem: quem ipsa locorum natuta suppeditat. Alpes profecto ipsae: non q dem a Monoechi portu (ut plerique referunt) sed iisdem ex locis a quibus Apennini montes incipiunt. Ad genuam Ligusticum Emporium: & Sabatia Vada nuncupata: quae paludes sunt. Apenninus quidem a Genua. Alpes uero a Sabatiis inicium capiunt. Inter Genuam uero & Sabatios ducenta ac sexaginta stad intersunt. Inde posticcc&. lxx. staqua. Albingaunus est oppidum: cuius incolae Ligures Ingauni appellantur. Ex hoc loco ad Monoe chi portum stad. cecc. &. lxxx. Quo in medio urbs ingens: est Albion Intemelium: cuius habitatores Intemelii uocantur. Ab hisce nominbus indicium ponunt: quod am Sabatiis Alpes primordium habent. Alpia enim prio ribus saeculis: uocabatur Alpia. Quemadmodum & Alpionia. Namque hoc tpre in lapodes mons excelsus harum ultima attingens: & Alpes ipsas Albium nominant: perinde ac eousque extendant Alpes. Cum igitur Ligu res: partim Ingauni: partim Intemelii sint: Eorum coloniae ad mare deductae: una quidem Albium Intemelium: quasi alpium: altera uero diuisi magis Albingaunum uocantur. Hisce duabus nationibus Ligurum, quas an te dixi. Polybius unam Oxybiorum: & alteram Deceitorum adiungit. Hoc littus uniuersum a Monoechi portu: usque Thusciam continuum omnino sine portubus est: exceptis paruis quibusdam stationibus ad iactan das Anchoras minus ineptis. Imminent immanes rupes atque praecipites: quae iuxta mare augustos re linquunt transitus.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
