# Strabo de situ orbis 191.8-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 191.8 to 191.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/191.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/191.8

Tamen postea fractis uniuersis: ipsi terrore incusso: gubernandi formulas imposuere. Post Sallyes tenent Albienses: & Albie ci: & Vocuntii: montana in Septentrionem uergentia. Vocuntiorum regio ad Allabrogas usque protendi tur. li profundas: in montanis ualles habent: memorabiles quidem: neque ulla ex parte uallibus quas tenent illi deteriores. Allobroges itaque sub Praetoribus in Narbonensem proficiscentibus agrum instru untur. Vocuntii autem: uti Volcas diximus: ad Nemausum iure suo instructi tenentur Caeterum qui inter Va rum: & Genuam incolunt Ligures: Idem in Italicorum numero sunt: ad mare pertinentes. Ad montanos autem quidam praefectus equitum sicut & ad reliquos omnino Barbaros mittitur. Post Vocuntios Siconii sunt: & Tricorii deinde Medualli: excelsos habentes uertices. Eorum igitur rectissimum in sublime cacumen stad centum ascensum habere traditur. Rursum hinc ad Italiae terminos: descensum patere aiunt. Supra uero non nullis in locis admodum cauis: lacus est ingens: & fontes duo: non multum inter se distantes. Ex alteroam nis effunditur Daruentius nomine: per confragosa sese in Rhodanum loca praecipitans: Contraria uero de parte Durias: sese immiscet Pado: per Salassos: intra Alpes illabens Galliae ex altero longe humilior ipse Padus: per hos locos editur: multus ac celer. Progressus autem maior: molliorque efficitur. Nam multis ex annibus incrementum excipit: potissimum quomodo ad plana fuerit: & latius extenditur. Diffusus igitur circunflectit: & cursum segnem reddit. lamque amplissimus: Adriaticum irrumpit pelagus: cunctos Europae fluuios: praeter Istrum: magnitudine exuperans. Adiacent Me dulli: maxime ubi Rhodanus: & Isar confluunt. Ad alteram uero uergentem in Italiam partem: ex montibus dictis: Thaurini: gens Ligustica: Reliquique Ligures tenent. Horum ager est: quem Ideon ni: & Cottii dicunt. Post istos & Padum Salassi sunt. Super quos quidem in cacumine Ceutrones: & Cato riges: & Varagri: & Nantuate: Lacusque Pelemena, Per quem Rhodanus effertur: & fluminis ipsius fontes Non longe autem ab istis sunt Rheni fontes: & mons Ad ualla: ex quo in Septentrionem Rhenus excurrit. Et diuersa ex parte Adua: in lacum Larium: iuxta comum intrans. Supra Comum ad Alpium radicem.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
