# Strabo de situ orbis 195.10-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 195.10 to 195.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/195.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/195.10

De quo Mincius am nis effluit. Subinde alter Verbanus longitudinis quidem stadticecc. Latitudo uero angustior quam prioris Emittitque fluuium aduam. Tertius est Larius: Longitudinis fere stad, cec. Latitudinis.xxx. Amnem eiicit Ticinium sane grandem. Oens autem in padum influunt. Haec quidem de montibus Alpinis dicenda tan tum habemus. Ex radicibus autem Alpium iam incipit Italia, Quinto uolumini haec insunt. Quae ab Alpium radicibus ad Italiam pertinent: usque ad fretum Sicu lum: Sinumque Tarentinum: ac Posidoniatem: atque Paestanum appellant. In his hae regiones sunt. Ve netia: Liguria. Picenum. Lucania. Thuscia. Roma, Campania. Apulia. Sequitur liber quintus Capitu lum primum. De Italia in uniuerso, Ost infimas Alpium radices: eius quam hac aetate Italiam uocant initium est. Namque maiores Italiam quae ab Siculo freto: usque in sinum Tarentinum & Posidoniatem progressa est: Oenotriam appellabant. Nomen autem obtinens usque ad Alpium radices processit. Assum psit etiam ab ora Ligustica: Vari fluminis confinia marisque proximi a Thusciae finibus: Istriaeque usque Polam, Opinari uero cuipiam licet priscos Italorum felicitate florentes: in communione deuocasse finitimos. Hunc in modum auctis deinde uiribus: in Roma norum Imperium peruenisse. Tandem uero quandoque ex quo Romani in regni societatem: & in ciuitatem Italos uocauere: decretum est & gallis Cisalpinis: & Venetis idem honoris impertire. Vniuersosque Italos ro manosque uocare. Permultas insuper colonias partim prioribus annis: partim posterioribus emittere. Quibus meliores alias non facile dixerim.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
