Latin
196.9 to 196.11
Strabo, Strabo de situ orbis 196.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Antea uero summo apud illos in honore fue rat: ab illorum imitatione: qui ad creandos ex equabus mulos stadium agitabant, Cuius rei meminit Homerus. Multarum genus e Venetis quae robore praestent, Dionysius quoque Siciliae Tyrannus hinc alendorum semen equorum constituit: quos ad equestre cer tamen tollebant. Adeo ut per Graecos equine prolis Venete nobilitas maneret: &ad longa tempora propago ipsa famam uendicaret. Tota itaque regio fluminibus atque paludibus maxime Venetia referta est. Huic adest &maris conditio. Nam solae partes istae ex nostro fere mari similes Oceano casus habent: &pares illi crescendi &decrescendi uices gerunt. Vnde maior campi pars marinis aquis plena stagnat fossisque &aggeribus sicut Aegyptus inferior: diductis irrigatur riuis: ac partim exiccatur: &rusticorum cultu fructuosa est: partim nauigationibus commoda: Vrbium uero plaereque insulatum modo cinguntur Aliae quadam ex parte alluuntur. Quae supra stagna mediterraneae iacentur: mirificam ex fluuiis nauigandi commoditatem sursum habent, Ex quibus imprimis padus est. Maximus enim saepenumero hym bribus crescit ac nauibus: Is multas diffusus in partes: eruptionibus occultum efficit ostium: haud i gressu facilis. At peritia mortalium uel difficillima superat: priscis igitur ut dixi temporibus plurimae GalItali qui Romani qui Italiae forAlpes Gallia cisal pina Adriaticus sinus lapygia Leucopetra Cispadana regio Veneti unPadus