# Strabo de situ orbis 196.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 196.9 to 196.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/196.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/196.9

Antea uero summo apud illos in honore fue rat: ab illorum imitatione: qui ad creandos ex equabus mulos stadium agitabant, Cuius rei meminit Homerus. Multarum genus e Venetis quae robore praestent, Dionysius quoque Siciliae Tyrannus hinc alendorum semen equorum constituit: quos ad equestre cer tamen tollebant. Adeo ut per Graecos equine prolis Venete nobilitas maneret: & ad longa tempora propago ipsa famam uendicaret. Tota itaque regio fluminibus atque paludibus maxime Venetia referta est. Huic adest & maris conditio. Nam solae partes istae ex nostro fere mari similes Oceano casus habent: & pares illi crescendi & decrescendi uices gerunt. Vnde maior campi pars marinis aquis plena stagnat fossisque & aggeribus sicut Aegyptus inferior: diductis irrigatur riuis: ac partim exiccatur: & rusticorum cultu fructuosa est: partim nauigationibus commoda: Vrbium uero plaereque insulatum modo cinguntur Aliae quadam ex parte alluuntur. Quae supra stagna mediterraneae iacentur: mirificam ex fluuiis nauigandi commoditatem sursum habent, Ex quibus imprimis padus est. Maximus enim saepenumero hym bribus crescit ac nauibus: Is multas diffusus in partes: eruptionibus occultum efficit ostium: haud i gressu facilis. At peritia mortalium uel difficillima superat: priscis igitur ut dixi temporibus plurimae GalItali qui Romani qui Italiae forAlpes Gallia cisal pina Adriaticus sinus lapygia Leucopetra Cispadana regio Veneti unPadus

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
