Latin
199.1 to 199.4
Strabo, Strabo de situ orbis 199.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
lorum gentes fluuium incolebant. E quibus amplissimi fuerant Boli: Insubres: &qui olim cum Gesatis senones Romana per impetum potiti sunt urbe. Hos romani posterioribus annis funditus deletos perdiderunt. Boios ueron e finibus eiecerunt. Inde migrantes circumiacentes Istro locos cum Tauriscis habitarunt: bellum assidue contra Dacos gerentes: donec ea gens funditus extincta est. Agrum uero quiad Illyrium pertinet: pascendis ouibus idoneum: uicinis reliquarunt. Insubres hac etiam aetate sunt. Qui Mediola num Metropolin habuere. Ea quidem pridem uicus erat. Oes enim uicatim habitabant. Hac uero tempestare eximiae dignitatis trans Padum ciuitas est: quodammodo Alpibus finitima. Et propinqua Vero na est: amplissima &haec ciuitas. His inferiores Brixia: ac Mantua: ®ium &Comum. Haec mediocris erat colonia. Caeterum pompeius Strabo: Pompeii magni pater colonos in eam restituit. Quam incumben tes rheti uastauerant. Inde. Ciscipio tria hominum milia insuper adiecit. postmodum diuus Caesar quin que Inquilinorum milia ad inhabitadum deduxit. E obus quingenti illustrissimi fuere graeci. Hos etiam ciuitate donatos: inhabitatorum numero descripsit. Haud tamen ibidem domicilium habuere. Sed oppido nomen relinquentes: &Nouum comum appellantes. Nouocomenses oppidamos uocauere. Huic finitimus loco Larius lacus est. Quem adua fluuius auget. Inde amnem padum ingrediens: Fontem uero in Adua monte habet: ubi &Rhenus. Haec supra paludes longe habitata sunt. Patauium autem propinquum est: Cunctas eius regionis urbes excellens. ,Nuper udem in ea censi sunt quingenti equestris ordinis uiri, Antiquis autem annis c. &. xx. militum milia misisse constat. Quam uero ciuitas ipsa &uirorum probitate: &artium bonitate floruerit magnitudo: cum aliarum rerum maximo apparatu Romam missarum: tum uero panorum &uestimentorum omnifariam mercatura declarat. A mari sursum habet nauigationem: fluuio per paludes delato, co &ha magno portu stad Portus autem ipse: eodem quo fluuius nomine: uocatur Medoacus, Intra paludes urbs ma xima Rauenna posita est. Tota ligneis compacta aedificiis: aquis diffusa: pontibusque ac lembis pragrara. Cum a mari fiunt inundationes: non mediocrem accipit maris partem adeo ut uniuersa coenositas: hinc fluctu marino: hinc fluminibus alluentibus tetrum medicetur odorem. Hoc pacto igitur saluberrimus comperitur locus. Vnde gladiatoribus, educandis: ac exercitatione erudiendis: huc idoneum magistri locum designauerunt. Inter caetera eius loci mirabilia illud est: quod plaustribus in locis aer imnoxius est.