# Strabo de situ orbis 199.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 199.1 to 199.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/199.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/199.1

lorum gentes fluuium incolebant. E quibus amplissimi fuerant Boli: Insubres: & qui olim cum Gesatis senones Romana per impetum potiti sunt urbe. Hos romani posterioribus annis funditus deletos perdiderunt. Boios ueron e finibus eiecerunt. Inde migrantes circumiacentes Istro locos cum Tauriscis habitarunt: bellum assidue contra Dacos gerentes: donec ea gens funditus extincta est. Agrum uero quiad Illyrium pertinet: pascendis ouibus idoneum: uicinis reliquarunt. Insubres hac etiam aetate sunt. Qui Mediola num Metropolin habuere. Ea quidem pridem uicus erat. Oes enim uicatim habitabant. Hac uero tempestare eximiae dignitatis trans Padum ciuitas est: quodammodo Alpibus finitima. Et propinqua Vero na est: amplissima & haec ciuitas. His inferiores Brixia: ac Mantua: & regium & Comum. Haec mediocris erat colonia. Caeterum pompeius Strabo: Pompeii magni pater colonos in eam restituit. Quam incumben tes rheti uastauerant. Inde. Ciscipio tria hominum milia insuper adiecit. postmodum diuus Caesar quin que Inquilinorum milia ad inhabitadum deduxit. E obus quingenti illustrissimi fuere graeci. Hos etiam ciuitate donatos: inhabitatorum numero descripsit. Haud tamen ibidem domicilium habuere. Sed oppido nomen relinquentes: & Nouum comum appellantes. Nouocomenses oppidamos uocauere. Huic finitimus loco Larius lacus est. Quem adua fluuius auget. Inde amnem padum ingrediens: Fontem uero in Adua monte habet: ubi & Rhenus. Haec supra paludes longe habitata sunt. Patauium autem propinquum est: Cunctas eius regionis urbes excellens., Nuper udem in ea censi sunt quingenti equestris ordinis uiri, Antiquis autem annis c. &. xx. militum milia misisse constat. Quam uero ciuitas ipsa & uirorum probitate: & artium bonitate floruerit magnitudo: cum aliarum rerum maximo apparatu Romam missarum: tum uero panorum & uestimentorum omnifariam mercatura declarat. A mari sursum habet nauigationem: fluuio per paludes delato, co & ha magno portu stad Portus autem ipse: eodem quo fluuius nomine: uocatur Medoacus, Intra paludes urbs ma xima Rauenna posita est. Tota ligneis compacta aedificiis: aquis diffusa: pontibusque ac lembis pragrara. Cum a mari fiunt inundationes: non mediocrem accipit maris partem adeo ut uniuersa coenositas: hinc fluctu marino: hinc fluminibus alluentibus tetrum medicetur odorem. Hoc pacto igitur saluberrimus comperitur locus. Vnde gladiatoribus, educandis: ac exercitatione erudiendis: huc idoneum magistri locum designauerunt. Inter caetera eius loci mirabilia illud est: quod plaustribus in locis aer imnoxius est.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
