# Strabo de situ orbis 199.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 199.5 to 199.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/199.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/199.5

Quemadmodum ad Alexandriam Aegypti paludis uitium aestate propulsatur. propter annis incrementum: simul etiam euanescente coeno. Quid quod uitibus euenit quamadmirabile? Eas palus creat: celeriter perficit: & multum fructum edit. Annis uero quaetuor aut quique corrumperuntur. Altinum quoque in palude est: similem Rauennae situm habens. Quo interuallo Butrium Rauennae castellu est & Spina. Hoc quidem tpere uiculus, At quondam graeca ciuitas & quidem celebris in delphis Spinensium thesaurus commonstratur. Aiiaque de ipsis memoriae mandata sunt apud quos maris erat iperium. Eam (ut traditur) unda maris alluerat. Nunc locus. xca mari stad di stans: in mediterranea iacet. Rauenna a Thessalis condita perhibetur. Cum autem Thuscorum iniurias fer re nequirent: umbros quosdam ultro assumpserunt: qui & hoc tempore urbem inhabitant. Ipsi uero domum rediere. Haec autem maiori ex parte paludibus ita continentur: ut inundationes habeant. Epiterpum: Ordia: Adria: & Lucetia: & alia huius generis oppidula: Quae cum minus a paludibus uexentur: modicis sursum nauigationibus mari uicina sunt: Adriam quidem inclitam ciuitatem fuisse memoriae proditum est. A cuius nomine: modica transpositione sumpta: & sinus appellatus est Adriaticus. Aquileia sinui proxima a ro manis condita est: incumbentibus imposita barbaris. Ad eam flumine aduerso onerariis nauigatur naui bus: per Natisonem fluuium plus stadt. Ix. Gentes ad Istrue Illyrice ad ipsum subuehuntur. Emporium. Con uectant autem res hi sane maritimas: uinum ligneis doliis: quae palustris imponunt oleum praeterea. Illi autem mancipia: pecora: pelles. Extra Venetiae quidem fines Aquileia est. Flumine uero ab alpibus descendente disterminatur: per quod sursum nauigatur stad mille & cc. ad urbem usque Noreiam, Vbi. Cn. Carbo: collatis ad uersus Cimbros signis: re infecta discessit., Locus autem est a purgandum aurum natura idoneus. Nec minus ad ferri fabricas. In ipsoque sinu Diomedis est templum: opus sane memoribile: & Timanus portus & Lucus miro decore. Septem adsunt fluuitialis aquae fontes: mare mox irrumpentes: lato & profundo sane fluuio. Reliquos uno duntaxat excepto: salsas habere aquas. Polybius auctor est: locumque ipsum maris fontem: & matrem ab indigenis uocati. Timauus (ut ait Posidonius) e montibus delatus: deci dit in profundum. Deinde infra terram absorptus stad circiterec. & .xxx erumpit in mare.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
