Latin
200.9 to 200.11
Strabo, Strabo de situ orbis 200.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Horum uir tutem locorum: tum ipsa hominum probitas testatur: tum oppidorum magnitudo: tum uero diuitiarum amplitu do. Quibus omnibus huius regionis habitatores Romani: caeteris antecellunt italis. Namque telsuris istius cultura immodicos ac diuersos inducit fructus. Et Nemora tantum habent glandium: utur educandis hinc porcorum gregibus: maxima ex parte romanus alatur populus. Egregie uero ferendo milio: ob feracium aquarum abundantiam frugifera est. Quod fami remedium est permaximum. Contra tempestates enim uniuersa: aërisque malignitatem relistit. Et nnillo deficere potest in tempore: licet frugum caeterarum sterilitas inualescat Quid de pice: quae admiranda productio? Quanta uero uini sit ubertas: uasa ipsa pronuntiant. Elignis nanc fabricata: domiciliorum magnitudinem excedunt. Suppeditat enim ingens illa pacis copia: Loci autem Mu tinenses &Scutanae adiacentes fluuio: mollia &longe aliis omnibus quaestantiora ferunt uellera, Ligures au tem &Insubres aspera. E quibus magna Italiae pars domesticis indumenta conficit: Mediocria uero patauini. E quibus praeciosi tapetes: &Gausapa texuntur. Et hoc stragulae uestis genus utrinque uillos eminentes habentis: uel una tantum e superficie, Hisce in locis: non eadem nunc quae olim metallorum