# Strabo de situ orbis 200.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 200.9 to 200.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/200.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/200.9

Horum uir tutem locorum: tum ipsa hominum probitas testatur: tum oppidorum magnitudo: tum uero diuitiarum amplitu do. Quibus omnibus huius regionis habitatores Romani: caeteris antecellunt italis. Namque telsuris istius cultura immodicos ac diuersos inducit fructus. Et Nemora tantum habent glandium: utur educandis hinc porcorum gregibus: maxima ex parte romanus alatur populus. Egregie uero ferendo milio: ob feracium aquarum abundantiam frugifera est. Quod fami remedium est permaximum. Contra tempestates enim uniuersa: aërisque malignitatem relistit. Et nnillo deficere potest in tempore: licet frugum caeterarum sterilitas inualescat Quid de pice: quae admiranda productio? Quanta uero uini sit ubertas: uasa ipsa pronuntiant. Elignis nanc fabricata: domiciliorum magnitudinem excedunt. Suppeditat enim ingens illa pacis copia: Loci autem Mu tinenses & Scutanae adiacentes fluuio: mollia & longe aliis omnibus quaestantiora ferunt uellera, Ligures au tem & Insubres aspera. E quibus magna Italiae pars domesticis indumenta conficit: Mediocria uero patauini. E quibus praeciosi tapetes: & Gausapa texuntur. Et hoc stragulae uestis genus utrinque uillos eminentes habentis: uel una tantum e superficie, Hisce in locis: non eadem nunc quae olim metallorum

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
