# Strabo de situ orbis 203.1-3

Strabo, Strabo de situ orbis, 203.1 to 203.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/203.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/203.1

studia & cura: forte quia in majus ex transalpinis Gallis & Hispanis: Iucra proueniunt. Superioribus uero annis opera dabatur: cum Vercellae aurifodinam haberent: & in Ictumulorum uico: & alio huic uicino: Vterque uero Placentiae finitimus est. Haec quidem prima Italiae particula. Hactenus circuitus dictus est, Secunda exponatur Liguria in ipsis Apenninis montibus: inter Galliam sic enim uocatur hoc tempore: atque Etru riam: sita nihil descriptione dignum habens: nisi quod uicatim uitam agunt: terram arantes asperrimam: fatigam tesque ligonibus. Immo uero saxa incidentes: ut Posidonius inquit. Tertii sunt hisce continentes Thusci can pos usque ad amnem Tiberim possidentes. Quos ad solis ortum maxime fluuius alluit: donec pelagus intret. Parte autem ex altera: Tyrrheno atque Sardonico mari sunt confines. Ex Apenninis autem montibus Tyberis effluit. Pluribus uero augetur amnibus. Partimque per ipsam excurrit Etruriam. Deinceps autem ipsam disterminans: primum quidem ab ea diuidit Vmbriam: posteam uero Sabinos & Latinos: Ronae ad littus usque finitimos. Adiacent autem modo quodam ipsi fluuio: & Thuscis in longitudine & latitudine: inter se pares. Ad Apenninum uero Adriatico uicinu pelago sese habent: primi quidem Vmbri: post eos Sabini. Postremi latinum habitantes: cum omnes a flumine initium capiant. Latinus igitur tractus inter ostiae littus & Sinuelsam urbem & sabiniam iacet. Est autem Ostia urbis Ronanae nauale. Quo tiberis erumpit: eam praeter labens. Extenditur autem in longum: usque in Campanum agrum & Sannitum montes. Sabinia uero inter Latinos: Vm brosque iacet. Extenditur & ipsa ad Sanitum montes. Propinquior Apennino ad Vestinos, pelignos: & Marsos. Caeterum in Sabiniae ac Thusiae medio Vmbri iacent. Montesque transgressi: usque Ariminum Rauennamque procedunt. Thuscorum finis sub ipsis est montibus: qui ex Liguria in Adriaticum sinum eos quaquaeuersum includunt. Aproprio autem mari capiunt initium: atque Tiberi. Ab his igitur ipsis sumpto primordio: quaecunque Singillati percurramus. Tyrrhenos itaque Romani Etruscos appellant atque Thuscos.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
