# Strabo de situ orbis 203.4-7

Strabo, Strabo de situ orbis, 203.4 to 203.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/203.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/203.4

Graeci uero hoc eos nomine nominarunt a Tyrrheno Atys filio: qui ex Lydia colonos: hanc in regionem: sicuti traditur dimi sit Atys enim ex prognatis Herculis: & Omphales unus: cum sterilitate ac fame populum emittere cogere tur. E duobus filiis forte iacta: Lydum quidem regni successorem tenuit. Tyrrheno autem maiorem applicans po pulum: foras abire iussit. Hanc ille tandem ingressus oram: de suo uocauit nomine Tyrtheniam. Cumque aedificandis urbibus Tarcontem praefecisset: a quo tarquinii cognomen accepit. Ciuitates. xii. condidit. Hunc ab ineunte pueritia indolis graria, canescentem fuisse fabulantur. tanta iam tum in eo efflorescebat sapientia. Ea igitur tempestate: cum uno sub duce instructi essent: magna ipsorum erat potentia. postremis inde temporibus concordem illum statum dissolutum fuisse: quis non suspicetur? Et ciuitates ipsas diuulsas: sic finitimorum uiribus cessisse. Haud enim tatam agrorum beatitudinem omittentes: maritimas latrocinando artes inuasissent: alius ad alia conuersi maria. Quandoquidem si concorditer conspirassent: non modo incursantes propulsare hostes satis ualuissent. Sed etiam ultro inferre impetus: & longinques expeditiones factitare. post urbem Romam uero conditam: Demaratus aduentat: frequentem e Corintho adducens populum. Qui a tarquiniensibus acceptus: ex indigena uxore Lucumonem procreat. Is dehinc Anco Marco regi Romano: amicicia deuinctus: adeptus est Imperium. Et mutato nomine. Latarquinius priscus uocatus est. Hic igi tur & pater prius Thusciam magnis insigniuerunt ornamentis. Ille quidem artificum facultate & copia qui ho minem domo subsecuti sunt. Hic autem quaestitis a Ronana ciuitate opportunitatibus. Namque memoriae pro ditum est, ut triumphalia ornamenta: insigniaque consularia: & simpliciter consularia magistratuum decora in Romanam urbem a tarquiniis translata sunt: & uirgae & secures & tubae & sacrorum faciendorum ritus: ut auguria & musica: quam Romani ad res publicas usurpant. Huius filius tarquamnius secundus extitit: co gnomento superbus. Qui regum extremus: eiectus est e regno. Quem Clusii rex porsena: ea Thusca erat ci uitas: armis reducere conatus est.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
