Latin
207.1 to 207.4
Strabo, Strabo de situ orbis 207.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
re proditum est. Idem apud Indos de Sale Clitarchus asserit. Non ergo recte dixit Eratosthenes: quam e continente neque Corsicam: neque Sardiniam cerni posse ait. Neque Artemidorus: qui eas longe in pelago: utramque mil le ac, coabesse stad inquit. Quoniam siquimus aliis: ne nombis sane spectabiles extitisset: quae ta protul abes sent: ut manifeste cernerentur: &praesertim Corsica. Extat autem in Ethalia portus nomine Argous: ab argo naui dictus ut phibent. Nam cum Medea Circem uisere concupisset lasonem: illius domicilia quaeritasse ferunt Permanere adhuc etiam quaesdam minutiarum abrasarum uarietates: quaes Argonautae fecerant: &in unum compactae calculi sunt in ripa. Huiusmodi uero fabulamentorum fictiones: eorum quae a nobis narrantur indiciia sunt: ut Homerus ipse non omnia per se finxerit. Sed cum talium uulgatos rumores audiret: iis longas addebat distantias locorumque digressiones: Sicut Vlyxem in Oceanum exisse fecit. Similiter &lasonem: cum huic &illi errores ob uenerintur, Velut &Menelao. De Ethalia quidem tantum dixerim. Corsica uero quam graeci Cirnum appellant: maligne colitur: Aspera: &plurimis in partibus prorsus in accessibilis. Adeo ut quieius montes habitant: ex latrociniis uitam legentes: superent ipsas immanitate baeluas. Cum ergo Ronani Imperatores in eos irruant ipsorumque castella irrumperant: magnumque seruorum gregem captum aduehant: Ronae cernere est simul &mirari qui agrestis uideatur effigies: quamque bestiarum appareat diritas faciesque truculentae. Aut enim uitam tolerare non possunt per socordiam: &ignauiam insensati dominos conterunt. Itaque licet pris paululum exponant precii tamen poenitentia torquentur. Habitabilia tamen nonnulla sunt castella: Blesini: Carax: Eniconiae: Vapa nes: locorum scriptores Insulae huius longitudinem asserunt miliaria. c. &Ix esse, latitudinem uero. lxx. Sar diniae autem longitudo, cc. &xx. latitudo. xcviii. Secundum alios ambitus Corsicae: circiter tria milia &co. stad. Sardiniae autem quatruor milia est. Eius pars non modica est aspera: minimeque tranquilla. Magna quoque pars agrum habet rebus omnibus felicem: praecipue tritico,. Plerasque uero urbes continet. Ex quibus digniores sunt Calaris &Sulchi, Locorum quoque uirtuti malignitas quaedam obstat. Insula enim aestiuo tem pore morbosa est: in locis maxime foecundis. Haec autem ipsa montani populantur incolae. Et quidem frequenter: qui Diagesbei uocantur. Cum antea lolenses nominarentur.