# Strabo de situ orbis 210.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 210.5 to 210.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/210.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/210.5

Qua ex causa Cecilius rerum Romanorum scriptor signum ponit: Roma origine graecam esse urbem: quod penes eam more patrio: sacrificium graecum Herculi dicarum existat: & Romanus populus Euandri matrem Nympharum unam existimantes praecipuis uenerem tur honoribus: transmutato pro Nicostrata nomine: eam Carmentem appellantes. Itaque latini cum a pri mordio pauci essent: nec Romano subessent Imperio: postea uirturis admirationem obstupescentes: & Romulo & caeteris adhinc regibus subiecti fuere omnes. Fusisque equis & Volscis & Hernicis: priusque rutulis & Aboriginibus: Insuper & Resis & Argyruscis & Priuernatibus: cuncta istorum plaga latinorum uocitata est. Volicorum autem Pometiorum agri finitimi latini erant. Sic etiam oppidum est Epiola: quod Tarquinius Priscus a fundamentis diruit. Equorum quoque curibus uicinorum: hic idem urbes direptas extin xit. Eius filius Volscorum Metropolin Suessam in porestatem redegit. Hernici uero & Lauinio: & Al bae uicini erant: ac ipsi Romae. Non longe autem distat Aricia Tellenae & Antium. Caeterum Albani Romanis initio in unum conspirabant. Cum & latini: & eiusdem linguae simul essent. Vterque uero per se suum obtinebat Imperium. Nec minus tamen connubia: sacraque communia erant: & reliqua iura ciuilia, posteriori deinde tempore: conflato inter eos bello: Alba diruta est: templo duntaxat excepto. Albani uero Romana ciuitate donati sunt. Aliae uero circunstantes ciuitates: partim deletae: partim cum rebelles essent depressae sunt. Nonnullae pro Romanorum amicitia: in ampliorem statum floruere. Nunc quidem maritima ipsa: ad urbem usque Sinuessam: ab Ostia Latina dicitur. Antea quippe usque Cir ceium extendebatur. Et in mediterranea quidem prius: non sane multa. Possea uero usque in Campaniam & Sannium & Pelignos & alios incolas Apennini porrecta est: tota opulentissima & fertilissima: praeter lit toralia pauca: quae palustria sunt atque morbosa: ueluti ardeates: & qui inter Antium Lauiniumque usque Pometiam: & Setina quaedam loca & Terracinam atque Circeium. Et siqua montana: & petrosa sunt. Quae tamen ipsa neque omnino inculta: uel infructuosa sunt: Sed laeta pabula praestant: uel materiam uel palustres montanosque prouentus. Cecubum quidem licet paludibus adiaceat: uineta tamen uini feracissima: praecipuis enutrit arboribus.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
