# Strabo de situ orbis 210.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 210.9 to 210.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/210.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/210.9

Extentant maritimae latinorum urbes: Ostia importuosa quidem perprlimum quem tiberis multis refertus annibus aggregat. Non paruo igitur discrimine agitata salo: stant in anchoris nauigia. Attamen uincit utilitas. Namque ministrantium copia scaparum: quibus eximuntur & impo nuntur onera: impigram efficit nauigandi facultatem: ante quam flumen attingant. Sunt & quae ex parte leuatis oneribus: annem intrant: & penes Romam stadec. &. lxxxx aduersa producantur aqua. Ostiam quae tale oppidum est: Ancus Marcus condidit. Dehinc Antium est: & ipsa quidem portu carens ciuitas. Sita est in rupe: longe ab Ostia ad staduacc. &. Ix. Nunc ad ocium: rerumque urbanarum uacationem principibus concessa est: ubi tempus nacti sunt. Quocirca frequentes: & quidem magnifica in ea urbe ad huiuscemodi peregrinationes: aedificatae sunt aedes. Supioribus annis naues habebant: quibus cum Etruscis latrocinandi societatem inibant. Licet iam Romano subiecti Imperio: Eas ob causas & Alexander antea & Demetrius postea: missis qui praedones in potestatem redigerent: eos Romanis reddidit: incusatione simul adiuncta. Gratis quidem inquit eis se donare corpora: propter antiquam cum graecis necessitudinem. Indi gnum antm esse: ipsos uiros qui reguum Italiae uendicarent: latrocinia simul emittere. Cumque in foro Castoris & pollucis templum aedificatum: tantis uenerentur honoribus: quos uniuersi conseruatores appellent: qui graeciam illorum patriam populentur immittere, Romani deinde illos: ab eius generis exercitationem repraesserunt. In harum urbium medio lotatum est Lauinium: latino nomini commune Veneris templum habens. Eius cu Lauinium ram a maioribus acceptam: Ardeates tuentur inde Laurentum. Super haec extat Ardea Rutu lorum colo Laurentum nia, stad. lxxia mari distans: Cui propinqua est Veneris aedes: ubi latinorum celebritas est atque conuentus.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
