Latin
211.5 to 211.7
Strabo, Strabo de situ orbis 211.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
vi aggetem porrexerunt: super fossae supercilio interiore. Murumque cum turribus: e Collina porta: usque ad Esquilinam imposuerunt. In aggere antem medio tertia est porta: eiusdem nominis cum Colle Viminali. Vrbis ipsius igitur munimentum: aliis indigens muni mentis: huius generis est. Priscos sane illos eandem &de seipsis: &de posteris: cognitationem suscepisse ar bitror. Quoniam non a locorum munitionibus sed ab armis: innataque uirtute: tutelam &caeterarum rerum facul tatem: habere Romanorum e. Non uiris quidem moenia: sed uiros moenibus propugnacula putabant. Cum igitur solum ipsum in circuitu bonum: ac permultum esset initio: urbis antm sedes ad hostiles facile pateret incursus: nulla profecto sors locorum beata futura fuit Cumque uirtute atque labore terram propriam uendicassent: quidam bo norum incursus affluxisse: uisus est: qui omnem naturae bonitatem antecelleret. Quam ob causam adeo ciuitas creuit: ut cum commeatu: tum lignis &lapidibus: ad aedificia perduret: quae sine fine factitant. Cum tot casus tot incendia tot permutationes incidant: nullo deficientes tpare. Nam permutatae aedificiorum figurae: spontanei quidam casus existunt: cum alius alia: ex aliis transponit. Et aedificium exaedificio: pro cupiditate nouat. Quas Anio quidem ad res: &ipsa metallorum copia &materia: &deuectantes amnes mirificam quandam praestant abudan Latia urbs tiam. Primus quidem Anio: ex Alba decurrens: praeter latinam Marsorum urbem: &propinquum illi campum: quousque