# Strabo de situ orbis 211.5-7

Strabo, Strabo de situ orbis, 211.5 to 211.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/211.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/211.5

vi aggetem porrexerunt: super fossae supercilio interiore. Murumque cum turribus: e Collina porta: usque ad Esquilinam imposuerunt. In aggere antem medio tertia est porta: eiusdem nominis cum Colle Viminali. Vrbis ipsius igitur munimentum: aliis indigens muni mentis: huius generis est. Priscos sane illos eandem & de seipsis: & de posteris: cognitationem suscepisse ar bitror. Quoniam non a locorum munitionibus sed ab armis: innataque uirtute: tutelam & caeterarum rerum facul tatem: habere Romanorum e. Non uiris quidem moenia: sed uiros moenibus propugnacula putabant. Cum igitur solum ipsum in circuitu bonum: ac permultum esset initio: urbis antm sedes ad hostiles facile pateret incursus: nulla profecto sors locorum beata futura fuit Cumque uirtute atque labore terram propriam uendicassent: quidam bo norum incursus affluxisse: uisus est: qui omnem naturae bonitatem antecelleret. Quam ob causam adeo ciuitas creuit: ut cum commeatu: tum lignis & lapidibus: ad aedificia perduret: quae sine fine factitant. Cum tot casus tot incendia tot permutationes incidant: nullo deficientes tpare. Nam permutatae aedificiorum figurae: spontanei quidam casus existunt: cum alius alia: ex aliis transponit. Et aedificium exaedificio: pro cupiditate nouat. Quas Anio quidem ad res: & ipsa metallorum copia & materia: & deuectantes amnes mirificam quandam praestant abudan Latia urbs tiam. Primus quidem Anio: ex Alba decurrens: praeter latinam Marsorum urbem: & propinquum illi campum: quousque

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
