# Strabo de situ orbis 213.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 213.5 to 213.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/213.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/213.5

Templa magnificentissima: inter se contigua: ut quaesi aliud agentia: reliquam urbis uenustatem ostenta re uideantur. Ea perper cum locum istum religiosissimum esse cognitassent: clarissimorum uirorum ac foeminarum monu menta in eo conffrunxerunt. Commemoratione dignissimum est: quod Mausoleum appellant: in excelsis fundatum molibus: lapide niueo: & perpetuae uiriditatis: arboribus cooptum: In summum usque uerticem: ad fluminis ripam exaggeratum. In summo aut positum est Caesaris Augusti simulacrum: ex aere fabricatum. Sub aggere ipso sunt eius loculi & cognatorum & necessariorum. A tergo uero Lucus est: mirifica continens ambulacra. In medio autem Campi spatio sui busti extat ambitus. Et hic ipse niueo perfectus lapide: fereos iu circuitu cancellos habens: Et plantatas interius per se ferens populos. Rursus si priscum ingrediaris forum: aliud ex alio spectabis appositum. Quid regales porticus: aedesque sacras? Quid Capitoliu? & in ipso: & in palatio opera? & in liuiae porticu? quae singula contemplans: aliam facile exteriora obliuione delebis. Talis est Ro ma. Aliarum uero in Latina ciuitatum: quaedam aliis insignibus: quaedam nobilissimis discernuntur uiis: quae per latinam stratae uisuntur. Praeclarissimae sunt uiae. Appia Latina: Valeria,. Vna quidem ad mare: Latinae par tes separans: usque Sinuessam protenditur. Altera in Sabinam: usque ad Marsos. Inter has media latina est: ad Ca sinum oppidum coniungitur Appiae: ab Capua decem & nouem distans stadiis. Appiae uiae principium ex ipsa sini strorsum est: prope Rormam deflectens, Denhinc per Thusculanos transiens montes: inter oppidum Thusculum & Albanos ducitur montes: ad oppidulum descendens Algidum: & pictas per Pandochiam. Porro in unum cadit Labicana. A porta quidem Esquilina incipiens: a qua & Praenestina. A sinistra uero: & hanc & Esqlinum omittens campu: ultratc, &xx. stad pergit. Cum atem Labico: uetusto sanae oppido caeterum disiecto: & in sublimi sito propinquat: & hoc & Thusculum: relinut a dextra. Ad pictas uero & Latinam finem accipit. Hic locus stadiis ducentis & decem distat a Roma. Postmodum deinceps in ipsa Latina insignes sunt aedes urbesque Ferentinum: & Frusino: iuxta quem Cosas labitur flumen. Fabrateria iuxta quae Trerus amnis fluit. Aquinnum magna ciuitas est: iuxta quam Melpis flumen labitur: ingens ad Interamen inter duos confluentes in unum fluuios iacentem: Lirin & alterum Casinum. Praeclara & haec ciuitas est latinorum nouissima.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
