Latin
214.9 to 214.12
Strabo, Strabo de situ orbis 214.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Queadmodum de Amenamo per Cata nam defluente traditur. Qui quidem amnos compluris euanescens iterum excurrit. Ceterum de Fucino lacu: Martiae aquae fontes emanare scriptis mandatum est: quae rigationes Romae propinant: quaeque reliquaes super aquas pro bentur. Alba uero multotiens ad noxiorum custodiam: usi sunt Romani: cum excubias tempus postulat: cum ager ipse in profundo locatus sit: &quaesi uallo circumseptus: in ea carcerandos includentes. Quandoquidem a uicinis alpium: &apennini gentibus exordium sumpsimus &inde transgressi: omnem intra mare Tyrrhenum: &apenninos montes: regionem peruagati sumus: ad adriaticum sinum declinatam: usque ad Sannites atque campa nos. Nunc regredientes montanos aperiamus incolas: &ad radices habitantes: &qui exterius: ad littus usque adriaticum: &qui interius immorantur. A Gallicis atem incoandum est rursus montibus. Picenum igitur post Vmbriae ciuitates: quae inter Ariminum Anconemque iacent extenditur. Profecti sunt atm Piceni a Sabinorum terra, Qui cum ductu &Auspicio Pici: iter ineuntibus auctoribus proficiscerentur: nomen deinde nacti fuere. Cuem enem istam Marti dicatam: uetus opinio est. E montibus autem usque in plana: &pelagus eorum incipiunt do micilia. Quorum ager in longum: magis quam in latum excrescit: bonus ad omnia. Caeterum lignariis quam frumentariis fructibus longe praestantior. Eius latitudo ex montibus ad mare patet: spatiis inaequalis: Longitudo autem ab Esi fluuio nauigabilis usque ad Leastrum staduam. decc. Vrbes uero habet: ex quibus Ancon Graeca ciuitas est: a Syracusanis condita: Dionysii tyrannidem fugitantibus. Sitaque est in promonto tio: inclusum complectente portum: dum ad Septentriones circunflectitur. Vini autem ac frugum