# Strabo de situ orbis 214.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 214.9 to 214.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/214.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/214.9

Queadmodum de Amenamo per Cata nam defluente traditur. Qui quidem amnos compluris euanescens iterum excurrit. Ceterum de Fucino lacu: Martiae aquae fontes emanare scriptis mandatum est: quae rigationes Romae propinant: quaeque reliquaes super aquas pro bentur. Alba uero multotiens ad noxiorum custodiam: usi sunt Romani: cum excubias tempus postulat: cum ager ipse in profundo locatus sit: & quaesi uallo circumseptus: in ea carcerandos includentes. Quandoquidem a uicinis alpium: & apennini gentibus exordium sumpsimus & inde transgressi: omnem intra mare Tyrrhenum: & apenninos montes: regionem peruagati sumus: ad adriaticum sinum declinatam: usque ad Sannites atque campa nos. Nunc regredientes montanos aperiamus incolas: & ad radices habitantes: & qui exterius: ad littus usque adriaticum: & qui interius immorantur. A Gallicis atem incoandum est rursus montibus. Picenum igitur post Vmbriae ciuitates: quae inter Ariminum Anconemque iacent extenditur. Profecti sunt atm Piceni a Sabinorum terra, Qui cum ductu & Auspicio Pici: iter ineuntibus auctoribus proficiscerentur: nomen deinde nacti fuere. Cuem enem istam Marti dicatam: uetus opinio est. E montibus autem usque in plana: & pelagus eorum incipiunt do micilia. Quorum ager in longum: magis quam in latum excrescit: bonus ad omnia. Caeterum lignariis quam frumentariis fructibus longe praestantior. Eius latitudo ex montibus ad mare patet: spatiis inaequalis: Longitudo autem ab Esi fluuio nauigabilis usque ad Leastrum staduam. decc. Vrbes uero habet: ex quibus Ancon Graeca ciuitas est: a Syracusanis condita: Dionysii tyrannidem fugitantibus. Sitaque est in promonto tio: inclusum complectente portum: dum ad Septentriones circunflectitur. Vini autem ac frugum

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
