Latin
217.9 to 217.11
Strabo, Strabo de situ orbis 217.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Vm de &noua ciuitas. i. Neapolis appelata fuit: ubi Parthenopes unius e Serenibus sepulchrum ostenditur. Et Gymnicum agonem: iubente oraculo celebrant. Orta deinde seditione: quosdam inquilinos admisere Campanos: &inimicissimis perinde: ac coniunctissimis uti coacti sunt: quando quidem coniunctos alie natos haberent. Res quidem Campanorum initio graecas fuisse: deinde graecis permixtas: documento sunt prae fectorum urbis nomina. Ritus &educationis graecorum: hoc in loco plurima seruantur adhuc uestigia Gymnasia scilicet puberum coetus &graeca uocabula: tametsi Ronana ibidem adsit multitudo: Apud eos uero nunc quinquemnalis sacer ille musicus: &gymnicus complures per dies celebratur Agon: illis aemulus qui per graeciam clarissima celebritate geruntur. Extat &his in locis intra montem effossa spelumca: in Dicearchiae Neapolisque medio: sicut altera Cumas tendens facta: in quae uia obuiis curribus pruia: multis panditur stadiis. E superna sane montis parte: excisis multifariam fenestris: lumen in profunditatem infunditur. Habet &Neapolis calidarum aquarum scatebras: &apparatissima balnea: nulla ex praete Baianis inferiora: numero autem &multitudine cedentia. Alia enim ibi urbs condita est: Imperatore alio super