# Strabo de situ orbis 217.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 217.9 to 217.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/217.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/217.9

Vm de & noua ciuitas.i.Neapolis appelata fuit: ubi Parthenopes unius e Serenibus sepulchrum ostenditur. Et Gymnicum agonem: iubente oraculo celebrant. Orta deinde seditione: quosdam inquilinos admisere Campanos: & inimicissimis perinde: ac coniunctissimis uti coacti sunt: quando quidem coniunctos alie natos haberent. Res quidem Campanorum initio graecas fuisse: deinde graecis permixtas: documento sunt prae fectorum urbis nomina. Ritus & educationis graecorum: hoc in loco plurima seruantur adhuc uestigia Gymnasia scilicet puberum coetus & graeca uocabula: tametsi Ronana ibidem adsit multitudo: Apud eos uero nunc quinquemnalis sacer ille musicus: & gymnicus complures per dies celebratur Agon: illis aemulus qui per graeciam clarissima celebritate geruntur. Extat & his in locis intra montem effossa spelumca: in Dicearchiae Neapolisque medio: sicut altera Cumas tendens facta: in quae uia obuiis curribus pruia: multis panditur stadiis. E superna sane montis parte: excisis multifariam fenestris: lumen in profunditatem infunditur. Habet & Neapolis calidarum aquarum scatebras: & apparatissima balnea: nulla ex praete Baianis inferiora: numero autem & multitudine cedentia. Alia enim ibi urbs condita est: Imperatore alio super

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
