# Strabo de situ orbis 220.8-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 220.8 to 220.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/220.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/220.8

Quo ex fragore qui continentem habitant: relicto littore in superiorem effugisse Campaniam, Calidae locorum istorum aquae laborantes lapide sanare creduntur. Caprearum duo antiquitus fuerant oppidula. Nunc uero unum quod Neapolitani occupauere. li amissas bello Pithecusas recepere: denuo augusto Caesare illis donante. Is Capreas magnificentissimis ibi structis aedificiis: peculiare sibi fecit receptaculum. Hae quidem sunt maritimae Campa norum ciuitates: & adiacentes huiuscemodi insusae. Intra mediteraneam autem urbium mater. i.Metropolis: & pro uocabuli etymologia: uere caput est Capua. Reliquas enim si enim compares castella quaedam censeas; praeter Theanum Sidicinum. Haec enim dignitate onstans: in appia uia iacet. Et quae ab ea Brundusium du cunt: Callateria & Calydium & Beneuetum. Romam uersus ant Casilinum situm est: ad flumen Vultur num In quo praenestini milites. xl. & quingenti: aduersus Annibalem uariis instructum copiis: tandiu obsidio nem partulere ut inualescente fame: modius drachmis, ecuenundaretur. Et uenditor quidem mortem oppetierit emptor ant incolumis euaserit. Cum ant annibal eos rapas prope murum seminasse conspiceret: tantam aimorum tolerantiam admiratione prosequutus est quod homines tandiu obsistere posse sperarent: quoad raptae matu rescerent. Itaque paucis exceptis mortales illi uictores extitere omnes: nisi quos aut fames confecit aut proelia. Vitra iam dictas sunt hae quoque campaniae ciuitates. Quarum mentionem superius fecimus: Calce & Tanaum sidicinum. Quas duae fortunae aedes separant: utroque ex lantere constructae latinae uiae. Item suessula & atella & Nola & Nuceria & acerrae & auella: & aliae his minores habitatae: E quibus aliquas samniti cas esse aiunt. Prioribus sane annis samnites usque ad latinam & ardeam excursiones facientes: postmo dum & Campaniam populantes: late imperium obtinebant. Alioquin etenim imperiose dominantibus parere discentes: statim edictis obtemperabant. Nunc autem cum ab aliis: tum uero a sylla dominatu Romanos obtinente: peracta res est.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
