Latin
221.5 to 221.8
Strabo, Strabo de situ orbis 221.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Legem honestam quidem: &quae ad uirtutem uehementer excitet: Samnitibus extare ferunt. Haud enim filias suas quibus collibuerit: nuptum dare fas est, Verum quotannis decem praestantes decerni uirgines: ac optimos totidem adolescen tes. Ex iis primam primo locari: Secundam secundo: Et ita deinceps. Hoc pacto quod si is qui primam acce pit: honestam institutionem mutauerint in deterius: habitus contemptui per ignominiam est: &ei locata adimitur. Ordine dehinc sunt Hirpini: &ipsi Sanniticae gentis. Qui quidem ex lupo nomen ade pti fuerunt: qui eis in deducenda colonia dux oblatus est. Samnites enim Lupum uocant Hirpum. Confines ii autem Lucanis adiunguntur: qui in mediterraneis habitant. De Samnitibus quidem haec: Ad Campanis: ob loci ubertatem idem bonorum ac malorum usus euenit. Ad tantum enim deliciarum prouecti sunt: ut ad Gladiatorum paria depugnaturorum conuiuas inuitarent ad caenam. Numerum quidem eorum: pro caenarum dignitate definientes. Cum uero Annibali sese dedidissent: exercitum eius ad hyberna suscipientes. adeo uoluptatum illece bris homines de molitos effaeminarunt: ut Annibal ipse dixerit. Victor ipse piclitor ne hostilis praedafiam. Quippe qui milites: uiros dederim: foeminas recipiam. Illis autem potiti nouissime Romani: permultis eos calamitatibus castigatos reddidere. Ad extremumque agrum eorum sorte diuiserunt, Veruntamen hoc tempo re felicem ducunt aetatem cum finitimis concordiam habentes: priscamque seruantes dignitatem: &ciuitatis amplitudine: &flore uirorum. Post Campaniam uero: &terram Sannitum: usque ad Ferentanos: ad mare Tyrrhenum: Pi centinorum natio colit. Eorum pars modica Picentinorum: qui adriam habitant. Quos quidem Romani Posidonia tem in sinum colonos tranduxere. Hoc uero tempore sinus ipse Pestanus nuncupatur. Verum urbs ipsa Posi donia Pestum uocatur: medio in sinu locata. Porro Sybaritae ad mare urbem posuere. Ipse quippe ante eos habitantes alios extruserunt: Ipsos posteriori tpere Lucani eiecerunt, Lucanis inde Romini oppidum inter cept quod insalubre facit annis: diffusus in paludes uicinus oppido. Inter Sirenusas uero &Pestum Marcina est: Thuscorum aedificium: Caeterum ab Sanitibus habitatum. Hinc Pompeios per Nuceriam Isthmus iacet non ultra stadia centum &uiginti. Picentes autem usque Silarin perueniunt flumen: qui ab hoc agro uetetem sepa rat Campaniam. Cui quidem fluuio proprium: illud inesse traditur: ut in eius aquas demissa uirgulta saxificentur: forma tamen coloreque seruato: Picentum uero metropolis erat Picentia.