# Strabo de situ orbis 224.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 224.5 to 224.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/224.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/224.5

Hoc autem tempore praeter Tarentum Regiumque & Neapolin: omnes in Barbaros transisse mores obuenit. Et alia sub Lu canorum: alia sub Brutiorum ditione tenere: aut Campanorum Campanos quidem nomine. Vere autem Romanos di co: Nam ipsi Romani facti sunt: sed terrae ambitu tractanti: & quae hoc tempore sint: & nonnulla superio ris aetatis dicenda sunt. Praesertim cum gloria nobilitata fuerint. De Lucanis quidem: qui Thuscum littus attingunt dictum est. Qui uero mediterraneam plagam tenent: supra Tarentinum sinum incolunt. Adeo autem funditus ipsi & Brutii: & eorum auctores generis samnites deleti sunt ut eorum domicilia distinguere: ac ter minarem difficillimum sit. Quorum quidem causa est: quoniam nulla gentium singularum: ulla in sede conis existit multitudo: non sermonis proprii ritus: non armanturae: non indumentorum: non similium rerum consuetudo: quam omnino defecit. Alioquin singulorum habitacula penitus ignobilia sunt. Quae uero de illis accepimus: ipsorum communem sermonem faciemus. Neque eos qui interius incolunt: ad hoc agimus: Lucanos.s.& iis propinquos samnites. Petelia quidem Lucanorum Metropolis putatur. satis ad hoc tempus incolarum ha bens. Hanc Philoctetes e Meliboea per seditionem profugus aedificauit. Egregiis munimentis ualidam Adeo ut samnites eam quandoque castellis exaedificatis corroborarint. Circa loca ipsa Philoctetes & uetustam condidit Crimissam. Apollodorus quidem in expositione nauium philoctetae mentionem inserens: nonnullos dixisse ait: ut philoctetes ad Grotoniatarum agrum profectus: promontorium Crimissam habitari fecerit. Et supra illud oppidum Chonin: a quo Chones incolae dicti. Ab eo uero quidam in siciliam ad Ericem missi: una cum Troiano Egesta. Egestae moenia fecisse: Et pumentum item: & Vertinae interius & Calaserna & exigui quidam alii uici: usque Venusiam urbem celebrem extant. Hanc sane & reliquas ordine deinde sitas: qua Campaniam petas: Sannitias esse arbitror. Super Thurios autem: & regio patet: quam Thurianam uocant, Lucani quidem ab samnitibus genus ducunt. Qui superatis bello posidoniatis: & eorum sociis: eorum potiti sunt urbium. Hi autem cum alio toe populari statu regerentur: ingruentibus bellis: Regem magistratus ipsi diligebant. Nunc gens tota Komana est.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
