Latin
224.9 to 224.11
Strabo, Strabo de situ orbis 224.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Positam deinde maritimam plagam ad Euripum usque siculum: Brutii possident: stad spatio mille tricentorum &quinquaginta, Antiochus in conscripto ab eo de Italia uolumine: hanc uocari solitam Italiam asserit. Deque illa sese conscribere: quam prisci Oenotriam appellauere: eius terminum ostendit: quem e Tyrtheno quidem mari: Brutiae terrae diximus: Laum flumen: E siculo autem Merapontinum. Tarentinam uero: quae Metapontino confinis est: terram extra Italiam: nominatim explicat: quam lapygiam uocat. Item antiquius Oenotros: &Italos solos appel latos fuisse dicit: qui intra Isthmum ad fretum uergunt siculum. Est autem Isthmus ipse. i. inclusa terra pelago stad centum &sexaginta intra sinus geminos: Hipponiatem scilicet quem Antiochus: Napitinum dixit: &scyllaticum alterum. Nauigationis aute ipsius ambitus: &spacium terrae comphensum: ad interiorem euri pum: duum milium stad est: hucusque uero inquit Italiae: &Oenotriae nomen extenditur: ad Metapontinos &siritides: Videlicet hanc regionem Chones: gentem Oenotriam: &quidem insignem habitasse: &terram no minasse Choniam. Hic quidem modo quodam simpliciore: atque uetustiore disseruit: nulla Lucanorum ac Brutiorum facta distinctione. Est uero Lucania inter Tyrthenum siculumque littus interiacens. Hinc quidem a sylari usque Laum: Hinc autem a Metaponto usque ad Thurios. Ad ipsam uero continentem: e samnitibus usque ad Isthmum: quia Thuriis in Cerillos extenditur prope Laum. Stadia sunt ipsius Isthmi, ccc. supraque hos Brutii Cheronnesum habitant. Et in hoc sane alia comprehenditur Cheronnesus: Isthmum habens: qui a scyllatio ad Hipponiatem sinum porrigitur. Eis autem hoc a Lucanis nomen inditum est. Brutios enim Lucani rebelles fugitiuosque uocant. Antea namque Brutii Lucanorum pastores fuerant: a quibus transfugerunt, Dehinc remissi in libertate uitam exegerunt: quae tempestate Dion: aduersus Diony uium exercitu ducto: cuncta in cunctos parturbata effecit. Haec quidem tam de Lucanis quam de Brutiis: in uniuersum dicta conscribimus.