# Strabo de situ orbis 225.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 225.1 to 225.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/225.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/225.1

Ab Lao sane prima urbs Brutiae extat Temesa: Quam Ausonii condiderum Nostrae autem aetatis homines Tempsam eam uocitant. Post illos eam habuerunt Thoantis comites Etoli: quos eiecere brutii. Brutios dehinc & Annibal: & Romani funditus extinxere. Prope Temesam Sa cellum est: oleastris circunseptum: Polite Vlyxis socio dicatum. Quem Barbarorum fraude trucidatum: graues excitasse iras tradunt. Ad eosque extare prouerbium: Heroe temese ingruere sibi dicat nemoLocrensibus autem Epizephyriis ipsa urbe potitis Euthymum fabulantur pugilem: postqua ad eum descendisset: uictorem euasisse pugna. Atque ut finitimos ab eo tributo absolueret coegisse. Huiusque temese poetam meminisse aiunt: Non autem illius: quae in Cypro est temese. Nam utroque modo dicitur: quod ad temesam aerari um est. Et aerifodinarum locus ostenditur. Quae hisce defecere annis. Huic proxima terina est: quam cum Annibal tutari posse desperaret: solo aequauit: Qua tempestate in ipsam confugerat terram Brutiam. Postea Brutio rum Metropolis est Cosentia. Supra illam paululum pandosia est: ualidum propugnaculum: ubi Molos sorum. Rex Alexander trucidatus est: Dodoneo deceptus oraculo Acherontem: atque pandosiam cauere iube te: cum similis appellationis loca in thesprocio monstrentur agro. Triuertex autem ipssum est propugnatu lum: cui Acheron amnis praeterfluit. Aliud insuper fraudauit oraculum. Pandosia perdes populum qua doque triuertex Credidit enim hostium: non suorum cladem ostentari. Oenotriorum quoque regum regiam fuisse pandosiam: memoriae proditum est. Post Cosentiam Hipponium est: Locorum aedificium: Quod Brutiis ob tinentibus eripuere Romani. Et mutato deinde uocabulo: Vibonam Valentiam appellauere. Ad haec uero o ca proserpinam e sicilia aduentasse: legendos ad flores: credidere ueteres: Quoniam florentissimae regionis amoenissima prata esse constat. Hinc matronis usus inualuit: ut collectis ex floribus coronas texant Cum per dies festos empta gestare serta: uitio illis detur. Habet Emporium: quod olim Agatho cles ficiliae tyrannus: ea potitus urbe instituit. Inde cum ad Herculis portum nauiges: extrema Ita liae circunflectis: quae ad fretum iacentia: in occasum spectant. In quo nauigationis tractu locrorum ciuitas Medama est. Nec longe eiusdem nominis fons magnus: cum Emporio nobili: propeque fluuius est Metaurus: & eiusdem nominis statio.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
