# Strabo de situ orbis 225.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 225.9 to 225.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/225.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/225.9

Haud enim una cum patria deletum iri: quae non longe post in spartietarum captiuitatem trahenda foret. Illi autem paruerunt. Quocirca Rheginorum principes usque ad Anaxilai tempora: semper e Messeniorum stirpe constituti fuere. Verum Antiochus locum hunc uniuersum ab siculis antiquitus habitatum: simul & a Morgantiis fuisse tradit. Qui deinde ab Oenotriis eiecti in siciliam traiecere. Sunt qui Morgantium ab hisce nomen duxisse scribant. Ingens uero olim Rhegi nae ciuitatis potentia fuit: ualidis quaquauersum castellis munita. Propugnaculum assiduae imminens ha bens insulae: & priscis annis: & aetate nostra: Cum sollicitante sex, Pompeio sicilia desciuit a Romanis. Caeterum casu quodam Rhegio nomen inditum est. Qui huic obuenit regioni Aeschylo teste. Namque ficiliam ab continente ui terraemotum auulsam fuisse: & ille & alii memoriae prodiderunt. Ex quo e Rhagene id est a frangendo nomen assequutum. Ex iis autem quae circa Aetnam: & alias siciliae partes & Liparam: & circur iacentes insulas acciderunt: coniecturas faciunt. Quid de pithecussis & translocatis terris uniuersis? Haud sane longe a uirisimili hoc fuisse: & hoc obtigisse qui dixerit. Nunc hisce reseratis oribus: per quae ignis respirat: & igni lapides: & aquae effluunt: raro uicinam freto tellurem motibus quassari. Eo autem tempore: cum omnes ad superficiem meatus occluderentur: in subterraneis concanitatibus: ardentes ignes: iii

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
